previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

8. cum in hoc statu ad Ambraciam res esset, legati ab Aetolis Phaeneas et Damoteles cum liberis mandatis decreto gentis ad consulem venerunt. nam praetor eorum, cum alia parte Ambraciam oppugnari cerneret, [2?] alia infestam oram navibus hostium esse, alia Amphilochos Dolopiamque1 a Macedonibus vastari, nec Aetolos ad tria simul diversa bella occursantes sufficere, convocato concilio Aetoliae principes quid agendum esset consuluit. [3] omnium eo sententiae decurrerunt, ut pax si posset aequis,2 si minus tolerandis condicionibus peteretur; Antiochi fiducia bellum susceptum; [4] Antiocho terra marique superato et prope extra orbem terrae ultra [p. 26] iuga Tauri exacto quam spem esse sustinendi belli? [5] Phaeneas et Damoteles quod e re3 Aetolorum, ut in tali casu, fideque sua esse censerent, agerent; quod enim sibi consilium aut cuius rei electionem a fortuna relictam? [6] cum his mandatis legati missi orare consulem ut parceret urbi, misereretur gentis quondam sociae, nolle dicere iniuriis, miseriis certe coactae insanire; [7] non plus mali meritos Aetolos Antiochi bello quam boni ante, cum adversus Philippum bellatum sit, fecisse; ne tum large gratiam relatam sibi, nec nunc immodice poenam iniungi debere. ad ea consul respondit magis saepe quam vere umquam4 Aetolos pacem petere. imitarentur Antiochum in petenda pace, quem in bellum traxissent; [8] non paucis urbibus eum, de quarum libertate certatum sit, sed omni Asia cis Taurum montem, opimo regno, excessisse.5 [9] Aetolos nisi inermes de pace agentes non auditurum se; [10] arma illis prius equosque omnes tradendos esse, deinde mille talentum argenti6 populo Romano dandum, cuius summae dimidium praesens numeretur, si pacem habere vellent. ad ea adiecturum etiam in foedus esse ut eosdem quos populus Romanus amicos atque hostes habeant.

[p. 28]

1 Dolopiamque edd. vett.: dolophiam B: dolopiam ς.

2 aequis ς: aequius B.

3 e re ς: de re B.

4 uere umquam ς: om. B.

5 excessisse ς: excepisse B.

6 argenti ς: om. B.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, 1873)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1873)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, Ph.D., 1936)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, Ph.D., 1936)
load focus Latin (W. Weissenborn, 1873)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Evan T. Sage, Ph.D., 1936)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
hide References (19 total)
  • Commentary references to this page (8):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.30
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.24
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.1
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.28
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.7
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.26
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.28
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.3
  • Cross-references to this page (8):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Phaeneas
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Populus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aetoli
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Amphilochi
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Dolopes
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Dolopia
    • Smith's Bio, Damo'teles
    • Smith's Bio, Phae'neas
  • Cross-references in general dictionaries to this page (3):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: