Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
M.
Fulvius cos.
in Epiro Ambracienses obsessos in
deditionem accepit,
Cephallaniam subegit,
Aetolis perdomitis pacem dedit.
Cn.
Manlius cos.,
collega eius,
Gallograecos,
Tolostobogios et Tectosagos et Trocmos,
1 qui
Brenno duce in Asiam transierant,
cum soli citra Taurum
montem non apparerent,
vicit.
eorum origo et quo
modo2 ea loca quae tenent occupaverint refertur.
exemplum quoque virtutis et pudicitiae in femina traditur.
quae cum regis Gallograecorum uxor fuisset,
capta centurionem qui ei vim intulerat occidit.
lustrum a
censoribus conditum est.
censa sunt civium capita
CCLVIII CCCX.
3 Cum Ariarathe,
Cappadociae rege,
amicitia iuncta est.
Cn.
Manlius,
contradicentibus X legatis ex quorum consilio foedus cum Antiocho conscripserat,
de Gallograecis acta pro se in senatu causa
triumphavit.
Scipio Africanus die ei dicta,
ut quidam
tradunt,
a Q.
4 Petillio tr.
pl.,
ut quidam,
a Naevio,
quod praeda ex Antiocho capta aerarium fraudasset,
postquam is dies venit,
evocatus in rostra: “
hac die”
inquit “
quirites,
Carthaginem vici,”
et prosequente populo Capitolium escendit.
inde ne amplius tribuniciis iniuriis
vexaretur,
in voluntarium exilium Liternum5 concessit.
incertum ibi an Romae defunctus sit;
nam monumentum [p. 214] eius utrobique fuit.
L.
Scipio Asiaticus,
frater Africani,
eodem crimine peculatus accusatus damnatusque cum in
vincula et carcerem duceretur,
Ti.
Sempronius Gracchus
tr.
pl.,
qui antea Scipionibus inimicus fuerat,
intercessit
et ob id beneficium Africani filiam duxit.
cum quaestores
in bona eius publice possidenda missi essent,
6 non modo in his ullum vestigium pecuniae regiae apparuit,
sed nequaquam tantum redactum quantae summae erat damnatus.
collatam a cognatis et amicis innumerabilem pecuniam accipere noluit;
quae necessaria ei erant ad cultum redempta.