previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

39. eodem anno in Hispania Fulvius Flaccus proconsul, quia successor in provinciam tardius veniebat, educto exercitu ex hibernis ulteriorem Celtiberiae agrum, unde ad deditionem non venerant, [3] institit vastare. qua re irritavit magis quam conterruit animos barbarorum; et clam comparatis copiis saltum Manlianum, per quem transiturum exercitum Romanum satis sciebant, obsederunt. [3] in Hispaniam ulteriorem eunti L. Postumio Albino collegae Gracchus mandaverat ut Q. Fulvium certiorem faceret Tarraconem exercitum adduceret: [4] ibi dimittere1 veteranos supplementaque distribuere et ordinare omnem exercitum sese velle. dies quoque, et ea propinqua, edita Flacco est qua successor esset venturus. [5] haec nova adlata res, omissis2 quae agere instituerat, Flaccum raptim deducere exercitum ex Celtiberia cum coegisset, barbari causae ignari, suam defectionem et clam comparata arma sensisse eum et pertimuisse rati, eo ferocius saltum insederunt. [6] ubi eum saltum prima luce agmen Romanum intravit, repente ex duabus partibus simul exorti hostes [p. 122] Romanos invaserunt. [7] quod ubi vidit Flaccus, primos3 tumultus in agmine per centuriones stare omnes, suo quemque loco, [8?] et arma expedire iubendo sedavit, et sarcinis iumentisque in unum locum coactis copias omnes partim ipse partim per legatos tribunosque militum, ut tempus, ut locus postulabat, sine ulla trepidatione instruxit, [9?] cum bis deditis rem esse4 admonens, scelus et perfidiam illis, non virtutem nec animum accessisse, reditum ignobilem5 in patriam clarum ac memorabilem eos sibi fecisse: cruentos ex recenti caede hostium gladios et manantia sanguine spolia Romam ad triumphum delaturos. plura dici tempus non patiebatur: invehebant se hostes, et in partibus extremis iam pugnabatur. [10] deinde acies concurrerunt.

1 dimittere Gronovius: dimitti Mog.

2 omissis frob. 31: omissisque Mog.

3 A.U.C. 574

4 bis deditis rem esse frob. 35: vim deditis remisisse Mog.

5 ignobilem frob. 31: nobilem Mog.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1875)
load focus Notes (W. Weissenborn, 1875)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Latin (W. Weissenborn, 1875)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
load focus English (Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
hide References (20 total)
  • Commentary references to this page (7):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.2
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.26
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.26
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.5
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.2
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.47
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.37
  • Cross-references to this page (7):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Manlianus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Proconsulis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Saltus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Celtiberia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Q. Fulvius Flaccus
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), HISPA´NIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), IDU´BEDA
  • Cross-references in general dictionaries to this page (6):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: