previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

46. "non obliti sumus, censores, vos paulo ante ab universo populo Romano moribus nostris praepositos esse, et nos a vobis et admoneri et regi, non vos a nobis debere. [2] indicandum tamen est quid omnes bonos in vobis aut offendat aut certe mutatum malint.1 [3] singulos cum intuemur, M. Aemili, M. Fulvi, neminem hodie in civitate habemus quem, si [p. 144] revocemur in suffragium, velimus vobis praelatum2 esse. [4] ambo cum simul aspicimus, non possumus non3 vereri, ne male comparati sitis, nec tantum rei publicae prosit, quod omnibus nobis egregie placetis, [5] quam quod alter alteri displicetis, noceat. inimicitias per annos multos vobis ipsis graves et atroces geritis, quae periculum est ne ex hac die nobis et rei publicae quam vobis graviores fiant. [6] de quibus causis hoc timeamus, multa succurrunt, quae dicerentur,4 nisi forte implacabiles furores5 implicaverint animos vestros. [7] has ut hodie, ut in isto templo finiatis simultates, quaesumus vos universi, et quos coniunxit suffragiis suis populus Romanus, hos etiam reconciliatione gratiae coniungi a nobis sinatis; [8] uno animo uno consilio legatis6 senatum, equites recenseatis, agatis censum, lustrum condatis; quod in omnibus fere precationibus nuncupabitis7verbis 'ut ea res mihi [9?] collegaeque meo bene et feliciter eveniat,' id ita ut vere, ut ex animo velitis evenire, efficiatisque ut quod deos precati eritis, [10] id vos velle etiam homines credamus. T. Tatius et Romulus, in cuius urbis medio foro acie hostes concurrerant, ibi concordes regnarunt. [11] non modo simultates sed bella quoque finiuntur: ex infestis hostibus plerumque socii fideles, interdum etiam cives fiunt. [p. 146] albani diruta Alba Romam traducti sunt, Latini8 Sabini in civitatem accepti. [12] volgatum illud, quia verum erat, in proverbium venit, amicitias immortales, [13] mortales9 inimicitias debere esse.” fremitus ortus cum assensu, deinde universorum voces idem petentium confusae in unum orationem interpellarunt. [14] inde Aemilius questus cum alia, tum bis10 a M. Fulvio se certo consulatu deiectum: Fulvius contra queri se ab eo semper lacessitum et in probrum suum sponsionem factam. tamen ambo significare, si alter vellet, se in potestate tot principum civitatis futuros. [16] omnibus instantibus11 qui aderant dexteras12 fidemque dedere remittere vere ac finire odium. deinde collaudantibus cunctis deducti sunt in Capitolium. et cura13 super tali re principum et facilitas censorum egregie comprobata ab senatu et laudata est. [16] censoribus deinde postulantibus ut pecuniae summa sibi, qua in opera publica uterentur attribueretur,14 vectigal annuum decretum est.

1 malint frob. 31: malit Mog.

2 A.U.C. 575

3 non frob. 31: om. Mog.

4 post dicerentur lacunam susp. Heraeus.

5 furores Madvig: fueritis Mog.

6 legatis frob. 35: eligatis Mog.

7 nuncupabitis frob. 35: nuncupatis his Mog.

8 A.U.C. 575

9 mortales Drakenborch: om. Mog.

10 alia tum bis frob. 31: allatum vis Mog.

11 instantibus frob. 31: stantibus Mog.

12 dexteras frob. 31: dederant dexteras Mog.

13 cura ed. basiliensis 1555: cum Mog.

14 attribueretur frob. 31: om. Mog.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1875)
load focus Notes (W. Weissenborn, 1875)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
load focus Latin (W. Weissenborn, 1875)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus English (Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
hide References (41 total)
  • Commentary references to this page (10):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.47
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.28
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.47
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.4
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.41
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.43
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.44
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.28
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.16
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.23
  • Cross-references to this page (12):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (19):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: