Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
13. prodigia eo anno nuntiata: in Crustumino
avem sanqualem quam vocant sacrum lapidem rostro
cecidisse,
[2?]
bovem in Campania locutam,1 vaccam aeneam Syracusis ab agresti tauro qui a pecore2 aberrasset, initam ac semine adspersam.
[3]
in Crustumino diem unum in ipso loco supplicatio fuit, et in Campania bos alenda publice data, Syracusanumque
[p. 224]
prodigium expiatum editis ab haruspicibus dis,3 quibus supplicaretur.
[4]
pontifex eo anno mortuus est M. Claudius Marcellus, qui consul censorque fuerat. in eius locum
suffectus est pontifex filius eius M. Marcellus. et
Lunam4 colonia eodem anno duo milia civium Romanorum sunt deducta.
[5]
triumviri deduxerunt
P. Aelius M. Aemilius Lepidus5 Cn. Sicinius; quinquagena et singula iugera et semisses agri in singulos dati sunt. de Liguribus6 captus ager erat; Etruscorum ante quam Ligurum fuerat.
[6]
C. Claudius consul ad urbem venit; cui, cum in senatu de rebus in Histria Liguribusque prospere gestis
disseruisset,7 postulanti triumphus est decretus. triumphavit in magistratu de duabus simul gentibus.
[7]
tulit in eo triumpho denarium8 trecenta septem milia et victoriatum octoginta quinque milia septingentos duos. militibus in singulos quini deni denarii dati, duplex centurioni, triplex equiti.
[8]
sociis
dimidio minus quam civibus datum. itaque taciti
ut iratos esse sentires, secuti sunt currum.9
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

