previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

21. consules ad id tempus in provinciam non exierant, quia neque, uti de M. Popilio referrent senatui obsequebantur, et nihil aliud decernere prius statutum patribus erat. [2] aucta etiam invidia est Popili litteris1 quibus iterum cum Statellatibus Liguribus proconsul pugnasse se scripsit ac sex milia eorum occidisse; propter cuius iniuriam belli ceteri quoque Ligurum populi ad arma ierunt. [3] tum vero non absens modo Popilius, qui deditis contra ius ac fas2 bellum intulisset et3 pacatos ad rebellandum4 [p. 350] incitasset, sed consules, quod non exirent in5 provinciam, in senatu increpiti. [4] hoc consensu patrum accensi M. Marcius Sermo et Q. Marcius Scilla, tribuni plebis, et consulibus multam se dicturos nisi in provinciam exirent denuntiarunt, et rogationem, quam de Liguribus deditis promulgare in animo haberent, in senatu recitarunt. [5] sanciebatur ut qui ex Statellis deditis in libertatem restitutus ante kal. Sextiles primas non esset, cuius dolo malo is in servitutem venisset, ut iuratus senatus decerneret, qui eam rem quaereret animadverteretque. ex auctoritate deinde senatus eam rogationem promulgarunt. [6] priusquam proficiscerentur consules, C. Cicereio, praetori6 prioris anni, ad aedem Bellonae senatus datus est. [7] is expositis quas in Corsica res gessisset postulatoque frustra7 triumpho, in monte Albano, quod iam in morem venerat, ut sine publica auctoritate fieret, triumphavit. [8] rogationem Marciam de Liguribus magno consensu plebes scivit iussitque.8 ex eo plebiscito C. Licinius praetor consuluit senatum, quem quaerere ea rogatione vellet. patres ipsum eum quaerere iusserunt.

[p. 352]

1 litteris Novák: litteris eius V.

2 fas Fr.: tam V.

3 et add. Fr.: om. V.

4 rebellandum gruter: rebellinum V.

5 A.U.C. 582

6 praetori add. Fr.: om. V.

7 frustra Fr.: frus V.

8 plebes scivit iussitque Fr.: plebis ciuitati iussitique (sic) V.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Notes (W. Weissenborn, 1880)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus English (Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus Latin (W. Weissenborn, 1876)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
hide References (40 total)
  • Commentary references to this page (11):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.34
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.21
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.23
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.33
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.18
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.9
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.16
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.9
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.15
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.21
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.38
  • Cross-references to this page (24):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, M. Marcius Sermo
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Marcia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Mulcta
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Q Marcius Seyila.
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, C. Popillius Laenas
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Plebiscitum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Quaestio
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Rogatio
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Senatus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Statiellates
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tribunus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Albanus Mons
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Bellona
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, C. Cicereius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Corsi
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Iurare
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), CONSUL
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), SENATUSCONSULTUM
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), TRIUMPHUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ALBA´NUS MONS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CO´RSICA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), STATIELLI
    • Smith's Bio, C. Cicereius
    • Smith's Bio, Sermo, M. Ma'rcius
  • Cross-references in general dictionaries to this page (5):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: