previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

3. eodem anno aedis Iunonis Laciniae detecta. Q. Fulvius Flaccus censor aedem Fortunae Equestris, quam in Hispania praetor bello Celtiberico voverat, faciebat enixo studio ne ullum Romae amplius aut magnificentius templum esset. [2] magnum ornatum1 ei templo ratus adiecturum, si tegulae marmoreae essent, profectus in Bruttios aedem Iunonis Laciniae ad partem dimidiam detegit, id satis fore ratus2 ad tegendum quod aedificaretur. [3] naves paratae fuerunt quae tollerent atque asportarent, auctoritate censoria sociis deterritis id sacrilegium prohibere. [4] postquam censor redit, tegulae expositae de navibus ad templum portabantur. [5] quamquam unde essent silebatur, non tamen celari potuit. fremitus igitur3 in curia ortus est; ex omnibus partibus postulabatur ut consules eam rem ad senatum referrent. ut vero accersitus in curiam censor venit, multo infestius [p. 300] singuli universique praesentem lacerare: [6] templum4 augustissimum regionis eius,5 quod non Pyrrhus, non Hannibal violassent, violare parum habuisse, nisi6 detexisset foede ac prope diruisset. [7] detractum culmen templo, nudatum tectum patere imbribus putrefaciendum. ad7 id censorem moribus regendis creatum? cui sarta tecta exigere sacris publicis et locare8 tuenda more maiorum traditum esset, [8?] eum per sociorum urbes diruentem templa nudantemque tecta aedium sacrarum vagari! et quod, si in privatis sociorum aedificiis faceret, indignum videri posset, id eum templa deum9 immortalium demolientem facere, [9?] et obstringere religione populum Romanum, ruinis templorum templa aedificantem, tamquam non iidem ubique di immortales sint, sed spoliis aliorum alii colendi exornandique! [10] cum priusquam referretur appareret quid sentirent patres, relatione facta in unam omnes sententiam ierunt ut eae tegulae reportandae in templum locarentur10 piaculariaque11 Iunoni fierent. [11] quae ad religionem pertinebant12 cum cura facta; tegulas relictas in area templi, quia reponendarum nemo artifex inire rationem potuerit, redemptores nuntiarunt.

1 ornatum Madvig: ornantum V.

2 ratus Fr.: iratus V.

3 igitur Fr.: eius igitur V.

4 A.U.C. 581

5 eius Fr.: eiu . . . eius (sic) V.

6 nisi Fr.: side V.

7 ad add. hartel: om. V.

8 locare Madvig: loca V.

9 templa deum add. Heraeus: om. V.

10 locarentur add. Fr.: om. V.

11 piaculariaque Fr.: iaeeulariaque (sic) V.

12 pertinebant wesenberg: pertinent V.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Notes (W. Weissenborn, 1880)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Latin (W. Weissenborn, 1876)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
load focus English (Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
hide References (49 total)
  • Commentary references to this page (11):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.47
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.33
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.14
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.37
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.46
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.26
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.15
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.28
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.29
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.38
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.43
  • Cross-references to this page (20):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Legati
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sacrilegium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Senatus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tegulae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Templum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aedes Aesculapii Carthagine
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Censores
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Equester
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Fortunae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Q. Fulvius Flaccus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Iuno
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), CENSOR
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), FE´RIAE
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), INFA´MIA
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), MATRIMO´NIUM
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), TEGULA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CROTON or CROTONA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ROMA
    • Smith's Bio, Equester
    • Smith's Bio, Hi'ppia
  • Cross-references in general dictionaries to this page (18):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: