previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

34. postquam consul quae voluerat dixit, Sp. Ligustinus, ex eo numero, qui tribunos plebis appellaverant, a consule et ab tribunis1 petit ut sibi paucis ad populum agere liceret. [2] permissu omnium ita locutus fertur:

"Sp. Ligustinus Crustumina2 ex Sabinis sum oriundus, Quirites. pater mihi iugerum agri reliquit et parvum tugurium, in quo natus educatusque sum, hodieque3 ibi habito. [3] cum primum in aetatem veni, pater mihi uxorem fratris sui filiam dedit, quae secum nihil attulit praeter libertatem [p. 390] pudicitiamque, et cum his fecunditatem, quanta vel4 in diti domo satis esset. [4] sex filii nobis, duae filiae sunt, utraeque iam nuptae. filii quattuor togas viriles habent, duo praetextati sunt. [5] miles sum factus P. Sulpicio C. Aurelio consulibus. in eo exercitu quo in Macedoniam est transportatus, biennium miles gregarius fui adversus Philippum regem; tertio anno virtutis causa mihi T. Quinctius Flamininus decimum ordinem hastatum assignavit. [6] devicto Philippo Macedonibusque cum in Italiam reportati5 ac dimissi essemus, continuo miles voluntarius cum M. Porcio consule in Hispaniam sum profectus. [7] neminem omnium imperatorum quo vivant acriorem6 virtutis spectatorem ac iudicem fuisse sciunt, qui et illum et alios duces longa militia experti sunt. hic me imperator dignum iudicavit cui primum hastatum prioris centuriae assignaret. [8] tertio iterum voluntarius miles factus sum in eum exercitum qui adversus Aetolos et Antiochum regem est missus. a M'. Acilio7 mihi primus princeps prioris centuriae est assignatus. [9] expulso rege Antiocho subactis8 Aetolis reportati sumus in Italiam; et deinceps bis, quae [p. 392] annua merebant legiones, stipendia feci. bis deinde9 in Hispania militavi, semel Q. Fulvio Flacco, iterum Ti. [10] sempronio Graccho praetore. a Flacco inter ceteros, quos virtutis causa secum ex provincia ad10 triumphum deducebat, deductus sum; a Ti. Graccho rogatus in provinciam ii. [11] quater intra paucos annos primum pilum duxi; quater et tricies virtutis causa donatus ab imperatoribus sum; sex civicas coronas accepi. viginti duo stipendia annua in exercitu emerita habeo, et maior annis sum quinquaginta. [12] quodsi mihi nec stipendia omnia emerita essent necdum aetas vacationem daret, tamen, cum quattuor milites pro me vobis11 dare, P. Licini, [13] possem, aequum erat me dimitti. sed haec pro causa mea dicta accipiatis velim; ipse me, quoad quisquam qui exercitus scribit idoneum militem iudicabit, numquam sum excusaturus. [14] quo ordine12 me dignum iudicent tribuni militum, ipsorum est potestatis; ne quis me virtute in exercitu praestet, dabo operam; et13 semper ita fecisse me et14 imperatores mei et qui una stipendia fecerunt testes sunt. [15] vos quoque aequum est, commilitones, etsi appellatione vestrum15 usurpatis ius, cum adulescentes nihil adversus magistratuum senatusque auctoritatem [p. 394] usquam feceritis, nunc quoque in potestate consulum16 ac senatus17 esse et omnia honesta loca ducere, quibus rem publicam defensuri sitis."

1 tribunis Fr.: tribuno V.

2 Crustumina Weissenborn: tribus crustimina V.

3 hodieque Fr.: hodiecumque V.

4 A.U.C. 583

5 reportati Fr.: portati V.

6 acriorem Fr.: acrioris V.

7 a M'. Acilio Sigonius: a.m. caelio V.

8 subactis Fr.: subactolis V.

9 A.U.C. 583

10 ad Fr.: ex V.

11 me vobis Novák: meo uobis V.

12 quo ordine H. J. Mueller: ordine quo V

13 et J. F. Gronovius: ut V.

14 me et Fr.: mut V.

15 appellatione vostrum Madvig: appellationem uos V.

16 A.U.C. 583

17 consulum ac senatus H. J. Mueller: ac senatu consultum V.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, 1880)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus Latin (W. Weissenborn, 1876)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
hide References (36 total)
  • Commentary references to this page (7):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.3
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.31
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.17
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.40
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.3
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.5
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.44
  • Cross-references to this page (14):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sp. Ligustinus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Militia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ordinum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Princeps
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Toga
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tribus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Centuriae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Centurio
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Crustumina
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hastati
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), CON´TIO
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), EXE´RCITUS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), ORDO
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CRUSTUME´RIUM
  • Cross-references in notes to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (14):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: