previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

52. Sextus et vicesimus annus agebatur, ex quo petenti Philippo data pax erat; [2] per id omne tempus quieta Macedonia et progeniem ediderat, cuius1 magna pars matura militiae esset, et levibus bellis Thracum accolarum, quae exercerent magis quam fatigarent, sub assidua tamen militia fuerat. [3] et diu meditatum Philippo primo, deinde et Persei Romanum bellum, omnia ut instructa parataque essent effecerat.

[4] mota2 parumper acies, non iusto decursu tamen, ne stetisse tantum in armis viderentur; armatosque, sicut erant, ad contionem vocavit. [5] ipse constitit in tribunali, circa se habens filios duos, quorum maior3 Philippus natura frater, adoptione filius, minor, quem Alexandrum vocabant, naturalis erat. [6] cohortatus est milites ad bellum; iniurias4 populi Romani in patrem seque commemoravit:5 [7] illum omnibus indignitatibus6 compulsum ad rebellandum, inter apparatum belli fato oppressum; ad se simul legatos, simul milites ad occupandas Graeciae urbes missos. [8] fallaci dein7 colloquio per speciem reconciliandae [p. 452] pacis extractam hiemem, ut tempus ad comparandum8 haberent; consulem nunc venire cum duabus legionibus Romanis, quae singulae sena milia peditum,9 trecenos10 equites habeant, et pari ferme numero sociorum peditum equitumque. eo ut accedant regum auxilia, Eumenis et Masinissae, [9?] non plus triginta11 septem milia peditum, duo equitum futura. [10] auditis hostium copiis respicerent suum ipsi exercitum, quantum numero quantum genere militum praestarent tironibus raptim ad id bellum conscriptis ipsi, a pueris eruditi artibus militiae, tot subacti atque durati bellis. [11] auxilia Romanis Lydos et Phrygas et Numidas esse, sibi Thracas Gallosque, ferocissimas gentium. arma illos habere12 ea quae sibi quisque paraverit pauper miles, Macedonas prompta ex regio apparatu, per tot annos patris sui cura et impensa facta. [12] commeatum illis cum procul, tum omnibus sub casibus maritimis fore; se et pecuniam et frumentum, praeter reditus metallorum, in decem annos seposuisse. [13] omnia quae deorum indulgentia, quae regia cura praeparanda fuerint,13 plena cumulataque habere Macedonas; [14] animos habendos esse quos14 [p. 454] habuerint maiores eorum, qui Europa omni domita15 transgressi in Asiam16 incognitum famae aperuerint armis orbem terrarum nec ante vincere desierint quam Rubro mari inclusis quod vincerent,defuerit. [15] at hercule nunc non17 de ultimis Indiae oris sed de ipsius Macedoniae possessione certamen fortunam indixisse. cum patre suo gerentes bellum Romanos speciosum Graeciae liberandae praetulisse18 titulum: [16] nunc propalam Macedoniam in servitutem petere, ne rex vicinus imperio sit Romano, ne gens bello nobilis arma habeat. haec enim tradenda superbis dominis esse cum rege regnoque, si19 absistere bello et facere imperata velint.

1 cuius Fr.: cuius macedonia V.

2 effecerat. mota Fr.: effecerant motam V.

3 quorum maior Fr.: cuius uel quorum pars V.

4 iniurias Crévier: iniuriam V.

5 seque commemoravit Fr.: seomnemorauit V.

6 indignitatibus Fr.: dignitationibus V.

7 dein bekker: deindein V.

8 A.U.C. 583

9 singulae . . . peditum add. J. F. Gronovius: om. V.

10 trecenos Sigonius: tricenos V.

11 triginta add. H. J. Mueller: om. V.

12 illos habere Fr.: armatplios V.

13 fuerint Duker: fuerant V.

14 animos habendos esse quos Vahlen: animum hos habendum esse quem V.

15 A.U.C. 583

16 Asiam Fr.: Italiam V.

17 non add. Fr.: om. V.

18 praetulisse J. F. Gronovius: tulisse V.

19 si add. Fr.: om. V.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Notes (W. Weissenborn, 1880)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus Latin (W. Weissenborn, 1876)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
hide References (46 total)
  • Commentary references to this page (14):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.45
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.17
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.24
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.35
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.9
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.24
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.38
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.44
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.11
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.22
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.26
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.39
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.6
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.9
  • Cross-references to this page (12):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Perseus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Philippus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Romanorum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Rubrum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Alexander
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Arma
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, India
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), DECU´RSIO
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), EXE´RCITUS
    • Smith's Bio, Perseus
    • Smith's Bio, Philippus
    • Smith's Bio, Philippus
  • Cross-references in general dictionaries to this page (20):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: