previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

60. cecidere eo die ab Romanis ducenti equites, duo milia haud minus peditum; capti sescenti ferme.1 ex regiis autem viginti equites, quadraginta pedites interfecti. [2] postquam rediere in castra victores, omnes quidem laeti, ante alios Thracum insolens laetitia eminebat;2 cum cantu enim superfixa hastis3 capita hostium portantes redierunt. [3] apud Romanos non maestitia tantum ex male gesta re, sed pavor etiam erat ne extemplo castra hostis aggrederetur. Eumenes consuli4 suadere, ut trans Peneum transferret castra, ut pro munimento amnem5 haberet, dum perculsi milites animos colligerent. consul moveri flagitio timoris fatendi; [p. 478] [4] victus tamen ratione, silentio noctis transductis6 copiis, castra in ulteriore ripa communivit.7 [5] Rex8 postero die ad lacessendos proelio hostes progressus, postquam trans amnem in tuto posita castra animadvertit, fatebatur quidem peccatum quod pridie non institisset victis, sed aliquanto maiorem culpam esse quod nocte foret cessatum; [6] nam, ut neminem alium suorum moveret, levi armatura immissa trepidantium in transitu fluminis hostium deleri magna ex parte copias potuisse. [7] Romanis quidem praesens pavor9 demptus erat, in tuto castra habentibus; damnum inter cetera praecipue famae movebat. [8] et in consilio apud consulem pro se quisque in Aetolos conferebant causam: ab iis10 fugae terrorisque principium ortum; [9] secutos pavorem Aetolorum et ceteros socios Graecorum populorum. quinque principes Aetolorum, qui primi terga vertentes conspecti dicebantur, Romam missi.11 [10] Thessali pro contione laudati, ducesque eorum etiam virtutis causa donati.

1 capti sescenti ferme Madvig: captiac.fermecc.equites. (sic) V.

2 eminebat Fr.: minabat V.

3 hastis add. J. F. Gronovius: om. V.

4 consuli add. Weissenborn: om. V.

5 amnem Fr.: manem V.

6 A.U.C. 583

7 communivit Madvig: communivi V.

8 rex Fr.: rexex V.

9 pavor Fr.: fauor V.

10 causam ab iis Fr.: causa ab is V.

11 Romam missi add. kreyssig: om. V.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Notes (W. Weissenborn, 1880)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
load focus Latin (W. Weissenborn, 1876)
load focus English (Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (7 total)
  • Commentary references to this page (2):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.4
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.4
  • Cross-references to this page (1):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Thraces
  • Cross-references in general dictionaries to this page (4):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: