previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

61. ad regem spolia caesorum hostium referebantur. [2] ex1 his aliis arma insignia, aliis2 equos, quibusdam captivos dono dabat. scuta erant supra mille quingenta;3 loricae thoracesque mille amplius [p. 480] summam explebant; galearum gladiorumque et4 missilium omnis generis maior aliquanto numerus. [3] haec per se ampla laetaque5 multiplicata verbis regis, quae ad contionem vocato exercitu habuit.

[4] “praeiudicatum eventum belli habetis. meliorem partem hostium, equitatum Romanum, quo invictos se esse gloriabantur,6 fudistis. [5] equites enim illis principes iuventutis, equites seminarium7 senatus; inde lectos in patres8 consules, inde imperatores creant: horum spolia paulo ante divisimus inter vos. [6] nec minorem de legionibus peditum victoriam habetis, quae nocturna fuga vobis subtractae naufragorum trepidatione passim natantium flumen compleverunt. [7] sed facilius nobis sequentibus victos Peneum superare erit quam illis trepidantibus fuit; transgressique extemplo castra9 oppugnabimus quae hodie cepissemus ni fugissent; [8] aut si acie decernere volent, eundem pugnae pedestris eventum expectate, qui equitum in certamine fuit.”10

[9] et qui vicerant alacres, spolia caesorum hostium umeris gerentes, decora11 sua audivere, ex eo quod12 acciderat spem futuri praecipientes,13 [10] et pedites aliena [p. 482] gloria accensi, praecipue qui Macedonum phalangis14 erant, sibi quoque et navandae regi operae et similem gloriam ex hoste pariendi occasionem optabant. [11] contione15 dimissa, postero die profectus inde ad Mopselum posuit castra. tumulus hic ante Tempe eminet et Larisa medius abest Gonnum eunti.16

1 ex Drakenborch: done ex V.

2 insignia aliis Fr.: in sicilia aliquis V.

3 quingenta Fr.: a (sic) V. ut et clibi.

4 A.U.C. 583

5 ampla laetaque Weissenborn: ampletaquae V.

6 gloriabantur Fr.: locriabantur V.

7 seminarium Fr.: feminarium V.

8 in patres Madvig: inpatrum V.

9 transgressique extemplo castra Fr.: etransgressi qua exemplo castram (sic) V.

10 fuit ruperti: fuerit V.

11 decora J. F. Gronovius: da.ora (sic) V.

12 ex eo quod Fr.: et ex quo eo V.

13 praecipientes Fr.: praeponentes V.

14 A.U.C. 583

15 optabant. contione add. Fr.: om. V.

16 hic . . . eunti Madvig: hycante tempeste est eminet larisa medius abest onum V.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1876)
load focus Notes (W. Weissenborn, 1880)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus English (Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus Latin (W. Weissenborn, 1876)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (11 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: