previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

64. cum haec in Boeotia gererentur, Perseus [p. 492] ad Sycurium1 stativa dierum aliquot habuit. [2] ubi2 cum audisset raptim Romanos circa ex agris demessum frumentum convehere, deinde ante sua quemque tentoria spicas falcibus3 desecantem, [3?] quo purius frumentum tereret, ingentes acervos per tota castra stramentorum4 fecisse, ratus incendio opportuna esse, faces taedamque5 et malleolos stuppae illitos pice parari iubet; atque ita media nocte profectus ut prima luce aggressus falleret. [4] nequiquam primae stationes oppressae: tumultu ac terrore suo ceteros excitaverunt, signumque datum est arma extemplo capiendi; simulque in vallo, ad portas miles instructus erat. [5] tum vero pudore coeptae temere et inconsulte oppugnationis6 castrorum Perseus extemplo7 circumegit aciem et prima impedimenta ire, deinde peditum signa ferri iussit; ipse cum equitatu et levi armatura substitit ad agmen cogendum, ratus id quod accidit insecuturos ad extrema ab tergo carpenda hostis. [6] breve certamen levis armaturae maxime cum procursatoribus fuit; equites peditesque sine tumultu in castra redierunt.

[7] demessis circa segetibus Romani ad Crannona, intactum agrum, castra movent. ibi cum8 securi et propter longinquitatem9 et viae inopis aquarum difficultatem quae inter Sycurium et Crannona est, [8] stativa haberent, repente prima luce in10 [p. 494] imminentibus tumulis equitatus regius cum levi armatura visus11 ingentem tumultum fecit. pridie per meridiem profecti ab Sycurio erant; peditum agmen sub lucem reliquerant12 in proxima planitie. [9] stetit paulisper Perseus13 in tumulis, elici posse ratus ad equestre14 certamen Romanos; qui15 postquam nihil movebant, equitem mittit qui pedites referre ad Sycurium signa iuberet; ipse mox insecutus.16 [10] Romani equites modico intervallo sequentes, sicubi sparsos ac dissipatos invadere possent, postquam confertos abire signa atque ordines servantes viderunt, et ipsi in castra redeunt.

1 ad Sycurium Fr.: assyrium V.

2 A.U.C. 583

3 falcibus J. F. Gronovius: fasicibus (sic) V.

4 castra stramentorum Fr.: castramentorum V.

5 faces taedamque Fr.: fastaedamque V.

6 tum . . . oppugnationis Heraeus: et inconste oppugnationis V.

7 extemplo Madvig: et extemplo V.

8 movent. ibi cum Fr.: mouentibus ibi cum ibi cum V.

9 longinquitatem Vahlen: cum longintate V.

10 in add. Fr.: om. V.

11 A.U.C. 583

12 lucem reliquerant Fr.: luce reliquerat V.

13 Perseus add. held.: om. V.

14 equestre Fr.: equites V.

15 qui Fr.: quattuor V.

16 insecutus Fr.: insecuti V.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1876)
load focus Notes (W. Weissenborn, 1880)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus English (Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus Latin (W. Weissenborn, 1876)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
hide References (22 total)
  • Commentary references to this page (9):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.42
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.32
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.10
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.17
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.10
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.6
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.41
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.16
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.4
  • Cross-references to this page (5):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Perseus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sycurium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cranon.
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cranonius
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), MA´LLEUS
  • Cross-references in notes to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (7):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: