previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

17. eo anno postulantibus Aquileiensium legatis, ut numerus colonorum augeretur,1 mille et quingentae familiae ex senatus consulto scriptae triumvirique, qui eas deducerent, missi sunt2 T. Annius Luscus, P. Decius Subulo, M. Cornelius Cethegus. [2] eodem anno C. Popilius et Cn. Octavius legati, qui in Graeciam missi erant, senatus consultum Thebis primum recitatum per omnes Peloponnesi urbes3 circumtulerunt ne quis ullam rem in bellum magistratibus Romanis conferret praeterquam quod senatus censuisset. [3] hoc fiduciam in posterum [p. 62] quoque praebuerat levatos se oneribusque4 impensisque5 quibus, alia aliis imperantibus, exhauriebantur. [4] achaico concilio Aegii iis dato6 benigne locuti auditique, egregia spe futuri status7 fidissima gente relicta, in Aetoliam traiecerunt. [5] ibi nondum quidem seditio erat, sed omnia suspecta criminumque inter ipsos plena; [6] ob quae8 obsidibus postulatis neque exitu rei imposito in Acarnaniam inde profecti legati sunt. [7] thyrrei9 concilium legatis Acarnanes dederunt. ibi quoque inter factiones10 erat certamen: quidam principum postulare ut praesidia in urbes suas inducerentur adversus amentiam eorum qui ad Macedonas gentem11 trahebant; [8] pars recusare ne quod bello captis et hostibus mos esset, id pacatae et sociae civitates ignominiae acciperent. [9] iusta deprecatio haec visa. Larisam ad Hostilium proconsulemab eo enim missi erantlegati redierunt. [10] Octavium retinuit secum, Popilium cum mille ferme militibus in hiberna Ambraciam misit.

1 ut numerus colonorum augeretur J. F. Gronovius utnumerumcolonorumaugeret V: ut numerum colonorum augerent I. Perizonius.

2 post missi sunt vacat spatio 9 litterarum (Giarratano).

3 Peloponnesi urbes Fr: Peloponnensesuiurbes V.

4 -que del. Madvig.

5 A.U.C. 585

6 Aegii iis dato ursinus et Weissenborn, cf. polyb. XXVIII. 3. 10: argisagitato V.

7 inter ipsos plena; ob quae Fr: interipsospleuaqueinteripsospleuaobquae V.

8 status Fr: statuis V.

9 Thyrrei Sigonius: typri V.

10 inter factiones Fr: interfectiones V.

11 Macedonas gentem J. F. Gronovius: macedonicamgentem V: Macedonas Acarnanicam gentem Weissenborn: Macedonicam sectam gentem goldbacher.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Notes (W. Weissenborn, 1880)
load focus Notes (W. Weissenborn, 1880)
load focus Summary (Latin, Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (English, Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
load focus English (Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus Latin (W. Weissenborn, 1880)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (35 total)
  • Commentary references to this page (11):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.5
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.17
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.41
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.11
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.19
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.46
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.49
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.8
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.17
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.21
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.31
  • Cross-references to this page (19):
  • Cross-references in notes to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (4):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: