previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

21. L. Coelius, legatus Romanus, praeerat Illyrico; qui moveri non ausus cum in iis locis rex esset,1 post profectionem demum eius conatus in Penestis Uscanam recipere, a praesidio quod ibi Macedonum erat cum multis vulneribus repulsus Lychnidum2 copias reduxit. [2] inde post dies paucos M. Trebellium Fregellanum cum satis valida manu in3 Penestas misit ad obsides ab iis4 urbibus quae in amicitia cum fide permanserant accipiendos; [3] procedere etiam in Parthinosii quoque obsides dare pepigerantiussit. Ab utraque gente sine tumultu exigit.5 Penestarum equites Apolloniam, Parthinorum Dyrrachium, — tum Epidamni magis celebre nomen Graecis eratmissi. [4] Ap. Claudius acceptam in Illyrico ignominiam corrigere cupiens Phanotam,6 Epiri castellum, adortus oppugnare7 est. auxilia Chaonum Thesprotorumque8 praeter Romanum exercitum, ad sex milia hominum, secum adduxit; [p. 76] [5?] neque operae pretium fecit Cleua,9 qui relictus a10 Perseo erat, cum valido praesidio defendente. et Perseus, Elimeam profectus et circa eam exercitu11 lustrato ad Stratum vocantibus Epirotis ducit. [6] Stratus validissima tum urbs Aetoliae erat12 ; sita est super Ambracium sinum prope13 amnem Inachum.14 cum decem milibus peditum eo profectus est et equitibus trecentis, quos pauciores propter angustias viarum et asperitatem duxit. [7] tertio15 die cum pervenisset ad Citium montem, vix transgressus propter altitudinem nivis locum quoque castris aegre invenit. [8] profectus inde, magis quia manere non poterat, quam16 quod tolerabilis aut via aut tempestas esset, cum ingenti vexatione praecipue iumentorum altero die ad templum Iovis, Nicaeum quem vocant, posuit castra. [9] ad Aratthum17 inde flumen itinere ingenti emenso retentus altitudine amnis . . .18 mansit. quo spatio temporis ponte perfecto, traductis copiis diei progressus iter obvium [p. 78] Archidamum, principem Aetolorum per quem ei19 Stratus tradebatur habuit.

1 rex esset Fr: rexnonesset V.

2 Lychnidum Sigonius: lycidu V.

3 in add. Fr: om.V.

4 iis kreyssig: his V.

5 exigit Weissenborn: exigi V.

6 Phanotam Drakenborch: Phalanom V.

7 oppugnare Madvig: oppugnari V.

8 Chaonum Thesprotorumque Madvig: Thoanumtesprotorumque V.

9 Cleua Fr: creua V.

10 A.U.C. 585

11 eam exercitu Fr: eametexercitu V.

12 validissima tum urbs Aetoliae erat Fr: validissimumurbsaetolierat V.

13 Ambracium sinum prope Fr: ambraciamsineprope V.

14 Inachum kreyssig: acaum V.

15 Tertio Fr: certo V.

16 quam add. Fr: om. V.

17 Aratthum hertz: Arachthum Weissenborn: arratum V.

18 excidit num. dierum; malim dies III cum Zingerle.

19 A.U.C. 585

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, 1880)
load focus Notes (W. Weissenborn, 1880)
load focus Summary (Latin, Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (English, Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus Latin (W. Weissenborn, 1880)
load focus English (Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
hide References (47 total)
  • Commentary references to this page (17):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.45
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.13
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.34
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.11
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.3
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.21
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.38
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.18
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.11
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.16
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.2
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.20
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.30
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.5
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.12
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.26
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.43
  • Cross-references to this page (19):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Labeates
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Lychnidus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Nicatores
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Parthini
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Penestia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Perseus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pleuratus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Thesproti.
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Adaeus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Artatus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, C. Carvilius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Draudacum
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ELIMEIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), LABEA´TIS LACUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), LYCHNIDUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), PENESTAE
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), STRATUS
    • Smith's Bio, Cae'lius
    • Smith's Bio, Trebe'llius
  • Cross-references in general dictionaries to this page (11):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: