Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1. PRINCIPIO veris,
quod hiemem eam,
qua haec1 gesta sunt,
insecutum est,
ab Roma profectus Q.
Marcius Philippus consul cum quinque milibus militum,
2 quos3 in supplementum legionum secum traiecturus erat,
Brundisium pervenit.
[
2]
M.
Popilius consularis et alii pari nobilitate adulescentes tribuni militum in
Macedonicas legiones consulem secuti sunt.
[
3]
per
eos dies et C.
Marcius Figulus praetor,
cui classis
provincia evenerat,
Brundisium venit;
et simul ex
Italia profecti Corcyram altero die,
tertio Actium,
Acarnaniae portum,
tenuerunt.
[
4]
inde consul ad
Ambraciam egressus itinere terrestri petit Thessaliam;
praetor superato Leucata Corinthium sinum
invectus et Creusae relictis navibus terra et ipse per
mediam Boeotiam—
diei unius expedito iter est—
Chalcidem ad classem contendit.
[
5]
castra eo tempore A.
Hostilius in Thessalia circa
Palaepharsalum habebat,
sicut nulla re bellica
[p. 92]
memorabili gesta,
ita ad intentam4 militarem5 disciplinam ab effusa licentia formato milite et sociis cum fide cultis et ab omni genere iniuriae defensis.
[
6]
audito successoris adventu cum arma viros equos
cum cura inspexisset,
6 ornato exercitu obviam venienti consuli processit.
[
7]
et primus eorum congressus ex dignitate ipsorum ac Romani nominis,
et in rebus
[
8?]
deinde gerendis—
proconsul enim ad exercitum
mansit7 —
summa concordia fuit.
8
[
9]
paucis post diebus consul contionem apud milites
habuit.
[
10]
orsus a parricidio Persei perpetrato in
fratrem,
cogitato in parentem,
adiecit post scelere
partum regnum veneficia,
caedes,
latrocinio nefando
petitum Eumenen,
iniurias in populum Romanum,
direptiones sociarum urbium contra foedus.
ea omnia quam diis quoque invisa essent,
sensurum
in exitu rerum suarum:
[
11]
favere enim pietati fideique
deos,
per quae populus Romanus ad tantum fastigii
venerit.
[
12]
vires deinde populi Romani,
iam terrarum
orbem complectentis,
cum viribus Macedoniae,
exercitus cum exercitibus comparavit:
quanto maiores
Philippi Antiochique opes non maioribus copiis
fractas esse?
[p. 94]