previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

30. iam veris principium erat novique duces in provincias1 venerant, consul Aemilius in Macedoniam, Octavius Oreum ad classem, Anicius in Illyricum, cui bellandum adversus Gentium erat. [2] Gentius2 patre Pleurato, rege Illyriorum, et matre Eurydica genitus fratres duos, Platorem utroque parente, Caravantium matre eadem natum, habuit. [3] hoc propter ignobilitatem paternam minus suspecto Platorem occidit et duos amicos eius, Ettritum et Epicadum, impigros viros, quo tutius regnaret. [4] fama fuit Monuni,3 Dardanorum principis, filiam Etutam4 pacto fratri eum invidisse, tamquam his nuptiis adiungenti sibi Dardanorum gentem; et simillimum5 id vero fecit ducta ea virgo Platore interfecto. [5] gravis deinde dempto a6 fratre metu popularibus esse coepit; et violentiam insitam ingenio intemperantia vini accendebat. [6] ceterum, sicut ante dictum est, ad Romanum incitatus bellum Lissum omnis copias contraxit. quindecim milia armatorum fuerunt. [7] inde fratre in [p. 188] Caviorum gentem vi aut terrore subigendam cum7 mille peditibus et quinquaginta equitibus misso, ipse ad Bassaniam urbem quinque milia ab Lisso ducit. socii erant Romanorum; [8] itaque per praemissos8 nuntios prius temptati obsidionem pati quam dedere sese maluerunt. [9] Caravantium in Caviis Durnium oppidum advenientem benigne accepit; Caravandis, altera urbs, exclusit; et agros eorum cum9 effuse vastaret, aliquot palati milites agrestium concursu interfecti sunt. [10] iam et Ap. Claudius adsumptis ad eum exercitum quem habebat Bullinorum10 et Apolloniatium et Dyrrachinorum auxiliis profectus ex hibernis circa Genusum11 amnem castra habebat, [11?] audito foedere inter Persea et Gentium et legatorum violatorum iniuria accensus, bellum haud dubie adversus eum gesturus. [12] Anicius praetor eo tempore Apolloniae auditis quae in Illyrico gererentur praemissisque ad Appium litteris, ut se ad Genusum opperiretur, triduo et ipse in castra venit et ad ea [13?] quae habebat auxilia a Parthinorum iuventute adiunctis duobus12 milibus peditum et equitibus ducentispeditibus Epicadus, equitibus Algalsus praeeratparabat ducere in Illyricum, maxime ut Bassanitas solveret obsidione. tenuit impetum eius fama lemborum vastantium maritimam oram. [14] octoginta erant lembi, auctore Pantaucho missi a Gentio [p. 190] ad Dyrrachinorum et Apolloniatium agros populandos.13 tum classis ad .... .14 to eo tradiderunt se. [15]

1 provincias kreyssig: provinciam V.

2 erat. Gentius add. Madvig: om. V.

3 Monuni zeitschr. f. Altertumswissensch. 1836 p. 833: honuni V.

4 Etutam Fr: metutam V.

5 simillimum kreyssig: simillium V.

6 a add. vahlen: om. V.

7 A.U.C. 586

8 praemissos kreyssig: perremissos V.

9 cum add. vahlen: om. V.

10 Bullinorum Drakenborch: bullaniorum V.

11 Genusum turnebus: genuussuum V.

12 auxilia a Parthinorum iuventute adiunctis duobus Madvig: auxiliapar tinorumiuuentaduobus V.

13 A.U.C. 586

14 Hic folium unum excidit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, 1880)
load focus Notes (W. Weissenborn, 1880)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (Latin, Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus Summary (English, Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus Latin (W. Weissenborn, 1880)
load focus English (Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (72 total)
  • Commentary references to this page (15):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.28
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.33
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.19
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.3
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.39
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.48
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.20
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.21
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.23
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.22
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.28
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.29
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.34
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.35
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.43
  • Cross-references to this page (41):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Lissus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Macedones
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Oreus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pantauchus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Parthini
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Plator
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pleuratus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Agalsus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Algalsus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Apollonia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Apolloniatae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, L. Anicius Gallus.
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Bassania
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Bassanitae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Bullini
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Caravantis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Caravantius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Caviorum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Dyrrhachini
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Epicadus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Epicadus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Etritus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Etuta
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Eurydiea
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Gentius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Genusus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Honunus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Illyrii.
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), BULLIS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CA´VII
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CLODIA´NA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), DYRRHA´CHIUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ILLY´RICUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ISSUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), PARTHE´NI PARTHI´NI
    • Smith's Bio, Carava'ntius
    • Smith's Bio, Gallus, Ani'cius
    • Smith's Bio, Ge'ntius
    • Smith's Bio, Monu'nius
    • Smith's Bio, Plator
    • Smith's Bio, Pleuratus
  • Cross-references in notes to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (15):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: