previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

34. haec cum ita fieri placere contione advocata pronuntiasset, adiecit urbanae contioni convenientem orationem: [2] unum imperatorem in exercitu providere et consulere quid agendum sit debere, nunc per se, nunc cum iis quos advocaverit in consilium; qui non sint advocati, eos nec palam nec secreto iactare consilia sua. [3] militem haec tria curare debere, corpus ut quam validissimum et pernicissimum habeat, arma apta, cibum paratum ad subita imperia; [4] cetera scire de se dis immortalibus et imperatori suo curae esse. in quo exercitu milites consultent, imperator rumoribus vulgi circumagatur, ibi nihil salutare esse. [5] se quod sit officium imperatoris provisurum ut bene gerendae rei occasionem iis praebat: illos nihil quid1 futurum sit quaerere, ubi datum signum sit, tum militarem navare operam debere.2

[6] Ab his praeceptis contionem dimisit, volgo etiam veteranis fatentibus se illo primum die, tamquam tirones, quid agendum esset in re militari didicisse. [p. 202] [7] non sermonibus tantum his cum quanto adsensu3 audissent verba consulis ostenderunt, sed rerum praesens effectus erat. [8] neminem totis mox castris quietum videres: acuere alii gladios, alii galeas bucculasque, scuta alii loricasque4 tergere, alii aptare corpori arma experirique sub his membrorum agilitatem, quatere alii pila, alii micare gladiis mucronemque intueri, [9?] ut facile quis cerneret, ubi primum conserendi manum cum hoste data occasio esset, aut victoria egregia aut morte memorabili finituros5 bellum.

[10] Perseus quoque, cum adventu consulis simul et veris principio strepere omnia moverique apud hostes velut novo bello cerneret, mota a Phila castra in adversa ripa posita, nunc ad contemplanda opera sua circumire ducem haud dubie transitus speculantem, nunc6 .... Romanorum7 esse.

1 quid Fr.: quod id V.

2 operam debere add. Madvig: om. V.

3 A.U.C. 586

4 bucculasque, scuta alii loricasque ed. bas. 1535: buccolasque scutorū alii loricas V.

5 memorabili finituros muretus: memorabilis inituros V.

6 speculantem, nunc H. J. Müller: speculan V. Hic excidit folium unum.

7 Romanorum Sigonius: norum V.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, 1880)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Notes (W. Weissenborn, 1880)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (English, Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus Summary (Latin, Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus English (Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus Latin (W. Weissenborn, 1880)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
hide References (17 total)
  • Commentary references to this page (6):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.31
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.32
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.4
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.25
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.28
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.41
  • Cross-references to this page (6):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Miles
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Phila
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, L. Aemilius Paullus.
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Bucculae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Imperator
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), PHILA
  • Cross-references in general dictionaries to this page (5):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: