Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
6. lavanti regi dicitur nuntiatum hostis adesse.
quo nuntio cum pavidus exiluisset e solio,
victum se
sine proelio clamitans proripuit;
[
2]
et subinde per alia
atque alia pavida consilia et imperia trepidans duos ex
amicis,
Pellam alterum,
ut,
quae ad Phacum1 pecunia deposita erat,
in mare proiceret,
Thessalonicam
alterum,
ut navalia incenderet,
misit;
Asclepiodotum
et Hippiam,
quique cum iis erant,
2 ex praesidiis revocat omnisque aditus aperit bello.
[
3]
ipse ab Dio
auratis statuis omnibus raptis,
3 ne praeda hosti essent,
incolas eius loci demigrare4 Pydnam cogit,
[
4?]
et,
quae [p. 108]
temeritas consulis videri potuisset,
quod eo processisset,
5 unde invito hoste regredi nequiret,
eam non inconsultam6 audaciam fecit.
[
5]
duos enim saltus,
per quos inde evadere possent,
habebant Romani,
unum per Tempe in Thessaliam,
alterum in Macedoniam praeter Dium;
quae utraque regiis tenebantur praesidiis.
[
6]
itaque si sua intrepidus defendens7 primam speciem adpropinquantis terroris sustinuisset,
neque receptus Romanis per Tempe in Thessaliam neque commeatibus8 pervehendis ea9 patuisset iter.
[
7]
sunt enim Tempe saltus,
10 etiamsi non bello fiat infestus,
transitu difficilis.
[
8]
nam praeter angustias per quinque milia,
qua exiguum iumento onusto iter est,
rupes utrimque ita abscisae sunt,
ut despici vix sine vertigine quadam simul oculorum animique possit.
terret et sonitus et altitudo per mediam vallem fluentis Penei amnis.
[
9]
Hic locus tam suapte natura infestus per quattuor distantia loca praesidiis regiis11 fuit insessus.
[
10]
unum in primo aditu ad Gonnum erat,
alterum in Condylo,
12 castello inexpugnabili,
[
11?]
tertium circa Lapathunta,
quem Characa appellant,
quartum viae ipsi,
qua et media et angustissima valles est,
impositum,
quam vel decem armatis tueri facile est.
[
12]
intercluso per Tempe simul aditu [p. 110] commeatibus,
simul reditu ipsis,
13 montes,
per quos descenderant,
repetendi erant.
[
13]
quod,
ut furto fefellerant,
ita propalam tenentibus superiora cacumina hostibus non poterant;
et experta difficultas spem omnem incidisset.
[
14]
supererat nihil aliud in temere commisso quam in Macedoniam ad Dium per medios evadere hostis;
quod,
nisi di mentem regi ademissent,
14 et15 ipsum ingentis difficultatis erat.
[
15]
nam cum Olympi radices montis paulo plus quam mille passuum ad mare relinquant spatium,
cuius dimidium loci occupat ostium late restagnans Baphyri amnis,
partem planitiae aut Iovis templum aut oppidum tenet,
[
16]
reliquum perexiguum fossa modica valloque claudi poterat,
et saxorum16 ad manum silvestrisque materiae tantum erat,
ut vel murus obici turresque excitari potuerint.
[
17]
quorum nihil cum dispexisset caecata mens subito terrore,
nudatis omnibus praesidiis patefactisque bello cunctis aditibus Pydnam17 refugit.