Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
8. his magno opere laetus consul ab Dio ad
Philan ducit,
simul ut praesidium eius firmaret,
simul
ut militi frumentum,
cuius tarda subvectio erat,
divideret.
[
2]
ea profectio famam haudquaquam
secundam habuit.
nam alii metu recessisse eum ab
hoste ferebant quia manenti in Pieria proelio dimicandum foret,
[
3?]
alii ignarum belli quae in dies fortuna
novaret,
ut opperientibus sese rebus,
emisisse1 de manibus ea quae mox repeti non possent.
[
4]
simul
enim cessit possessione Dii,
excitavit hostem,
ut
tunc sentiret recuperanda esse quae prius culpa
amissa forent.
[
5]
audita enim profectione consulis
regressus Dium,
quae disiecta ac vastata ab Romanis
erant,
reficit,
pinnas moenium decussas reponit,
ab
omni parte muros firmat;
deinde quinque milia
passuum ab urbe citra ripam Elpei amnis2 castra ponit,
amnem ipsum transitu perdifficilem pro munimento habiturus.
[
6]
fluit ex valle Olympi montis,
aestate exiguus,
hibernis idem incitatus pluviis et
[p. 116]
supra rupes ingentis gurgites facit et infra prorutam3 4 in mare evolvendo terram praealtas voragines cavatoque medio alveo ripas utrimque praecipitis.
[
7]
hoc flumine saeptum iter hostis5 credens extrahere reliquum tempus aestatis in animo habebat.
[
8]
inter haec consul a Phila Popilium cum duobus milibus armatorum Heracleum6 mittit.
[
9]
abest a Phila quinque milia ferme passuum,
media regione inter Dium Tempeque in rupe amni imminente positum.