previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

12. postquam dies data indutiis praeteriit, navigantibus ostio Nili1 ad Pelusium praefectis ipse2 per deserta Arabiae est profectus receptusque et ab iis, [2?] qui3 ad Memphim incolebant, et ab ceteris Aegyptiis, partim voluntate partim metu, ad Alexandream modicis itineribus descendit. [3] ad Eleusinem4 transgresso flumen, qui locus quattuor milia ab Alexandrea abest, legati Romani occurrerunt. [4] quos cum advenientis salutasset dextramque Popilio porrigeret, tabellas5 ei Popilius senatus consultum6 scriptum habentis tradit atque omnium primam id legere iubet. [5] quibus perlectis cum se consideraturum adhibitis amicis quid faciendum sibi esset dixisset, Popilius pro cetera asperitate animi virga [p. 282] quam in manu gerebat circumscripsit regem ac7priusquam hoc circulo excedasinquitredde responsum, senatui quod referam.” [6] obstupefactus tam violento imperio parumper cum haesitasset, “faciaminquitquod censet senatus.” tum demum Popilius dextram8 regi tamquam socio atque amico porrexit.

[7] die deinde finita cum excessisset Aegypto Antiochus, legati concordia etiam auctoritate sua inter fratres firmata, inter quos vixdum convenerat pax,9 Cyprum navigant et inde, quae iam vicerat proelio Aegyptias naves, classem Antiochi dimittunt. [8] clara ea per gentis legatio fuit, quod haud dubie adempta Antiocho Aegyptus habenti iam redditumque patrium regnum stirpi Ptolemaei fuerat.

[9] consulum eius anni sicut alterius clarus consulatus insigni victoria, ita alterius obscura fama, quia materiam res gerendi non habuit. [10] iam primum cum legionibus ad conveniendum diem edixit,10 non auspicato templum intravit. vitio diem11 dictam esse augures, cum ad eos relatum esset,12 decreverunt. [11] profectus in Galliam circa Macros campos ad montis Siciminam et Papinum stativa habuit; deinde circa eadem loca cum sociis nominis Latini hibernabat; [p. 284] legiones Romanae, [12?] quod vitio dies exercitui ad13 conveniendum dicta erat, Romae manserant. [13] et praetores praeter C. Papirium Carbonem, cui Sardinia evenerat, in provincias iere. eum ius14 dicere Romaenam eam quoque sortem habebatinter cives et peregrinos patres censuerant.

1 Nili Fr: nihil V.

2 praefectis ipse add. H. J. Müller: om. V.

3 est profectus receptusque et ab iis, qui add. H. J. Müller: om. V.

4 Eleusinem turnebus: leunsinem V.

5 porrigeret, tabellas Fr: pollicereturabellas V.

6 senatus consultum add. schweighauser: om. V.

7 A.U.C. 586

8 dextram Fr: senatum dextram V.

9 pax I. Perizonius: pars V.

10 diem edixit luterbacher: dixit V.

11 intravit. vitio diem Fr: intui tiodiem V.

12 esset Madvig: est V.

13 A.U.C. 586

14 eum ius Fr: eumdumius V.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, 1881)
load focus Notes (W. Weissenborn, 1880)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (Latin, Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (English, Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
load focus English (Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus Latin (W. Weissenborn, 1881)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (47 total)
  • Commentary references to this page (12):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.28
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.9
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.17
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.18
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.18
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.66
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.21
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.17
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.17
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.19
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.46
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.8
  • Cross-references to this page (23):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, C. Licinius Crassus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Leusis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Macri
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Memphis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Nilus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, C. Papirius Carbo.
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, C. Popillius Laenas
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Papinus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pelusium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ptolemaeus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sicimina
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aegyptus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Antiochus Epiphanes
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Arabiae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Virga
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Eleusis
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), AUGUR
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), QUAESTOR
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CAMPI
    • Smith's Bio, Carbo
    • Smith's Bio, Eulaeus
    • Smith's Bio, Laenas
    • Smith's Bio, Mena'lcidas
  • Cross-references in notes to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (11):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: