previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

16. Q. Aelio M. Iunio consulibus de provinciis referentibus censuere patres duas provincias Hispaniam [p. 296] rursus fieri, quae una per bellum Macedonicum fuerat;1 [2] et Macedoniam Illyricumque eosdem, L. Paulum et L. Anicium, obtinere, donec de sententia legatorum res et bello turbatas et in2 statum alium ex regno formandas composuissent. [3] consulibus Pisae et Gallia decretae cum binis legionibus quinum milium et ducenorum3 peditum et equitum quadringenorum.4 praetorum sortes fuere, Q. Cassi urbana, M'. Iuventi Thalnae5 inter peregrinos, Ti. Claudi Neronis Sicilia, Cn. Fulvi Hispania citerior, [4?] ulterior6 C. Licini Nervae. A. Manlio Torquato Sardinia obvenerat: at7 nequiit ire in provinciam, ad res capitalis quaerendas ex senatus consulto retentus. [5] de prodigiis deinde nuntiatis senatus est consultus. aedes deum8 penatium in Velia de caelo tacta erat et in oppido Minervio duae portae et muri aliquantum. anagniae terra pluerat et Lanuvi fax in caelo visa erat; et Calatiae in publico agro M. Valerius civis Romanus nuntiabat e foco suo sanguinem9 per triduum et duas noctes manasse. [6] ob id maxime decemviri libros adire iussi supplicationem [p. 298] in diem unum populo edixerunt et quinquaginta10 capris in foro sacrificaverunt. et aliorum prodigiorum causa diem alterum supplicatio circa omnia pulvinaria fuit et hostiis maioribus sacrificatum est et urbs lustrata.

[7] item,11 quod ad honorem deum immortalium pertineret, decrevit senatus ut quoniam perduelles superati Perseus et Gentius reges cum Macedonia atque Illyrico in potestate populi Romani essent, ut, quanta dona Ap. [8] Claudio M. Sempronio consulibus ob devictum Antiochum regem data ad omnia pulvinaria essent, tanta Q. Cassius et M'. Iuventius praetores curarent danda.

1 A.U.C. 587

2 in add. kreyssig: om. V.

3 legionibus quinum milium et ducenorum add. Weissenborn: om. V.

4 quadringenorum Drakenborch: quadringentorum V.

5 urbana, M'. Iuventi Thalnae Sigonius: urbanamiuuentitalnae V.

6 ulterior add. Fr, Hertz: om. V.

7 at add. novák: om. V.

8 deum kreyssig: deus V.

9 sanguinem gruter: xanguine V.

10 A.U.C. 587

11 item Madvig: idem V.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, 1880)
load focus Notes (W. Weissenborn, 1881)
load focus Summary (Latin, Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (English, Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus Latin (W. Weissenborn, 1881)
load focus English (Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
hide References (51 total)
  • Commentary references to this page (14):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.12
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.23
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.9
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.35
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.36
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.5
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.21
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.28
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.13
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.2
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.5
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.8
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.9
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.17
  • Cross-references to this page (28):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (9):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: