previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

25. secundum talem orationem universi rursus prociderunt supplices1 ramosque oleae iactantes; tandem excitati curia excesserunt. tunc sententiae interrogari coeptae. [2] infestissimi Rhodiis erant, qui consules praetoresve aut legati gesserant in Macedonia bellum. plurimum causam eorum adiuvit M. Porcius Cato, qui, asper ingenio, tum lenem mitemque senatorem egit. [3] non inseram simulacrum viri copiosi,2 quae dixerit referendo: ipsius oratio scripta [p. 330] extat, Originum quinto libro inclusa. [4] Rhodiis3 responsum ita redditum est ut nec hostes fierent nec socii permanerent.

Philocrates et Astymedes principes legationis erant. [5] partim4 cum Philocrate renuntiare Rhodum legationem placuit, partim cum Astymede Romae subsistere, qui5 quae agerentur scirent6 certioresque suos facerent.7 [6] in praesentia deducere ante certam diem ex Lycia Cariaque iusserunt praefectos. haec Rhodum nuntiata, quae per se tristia fuissent, quia maioris mali levatus erat timor, cum bellum timuissent, in gaudium verterunt.8 [7] itaque extemplo coronam viginti milium aureorum decreverunt; Theodotum, praefectum classis, in eam legationem miserunt. societatem ab Romanis ita volebant peti ut nullum de ea re scitum populi fieret aut litteris mandaretur, quod, nisi impetrarent, maior a repulsa ignominia9 esset. praefecti classis id unius erat ius, [8] ut agere de ea re sine rogatione ulla perlata posset.

[9] nam ita per tot annos in amicitia fuerant, ut sociali foedere se cum Romanis non inligarent, ob nullam [p. 332] aliam causam, quam ne spem regibus absciderent10 auxilii sui, si quid11 opus esset, neu sibi ipsis fructus ex benignitate et fortuna eorum percipiendi. [10] tunc utique petenda societas videbatur, non quae tutiores eos ab aliis faceretnec enim timebant quemquam praeter Romanossed quae ipsis Romanis minus suspectos.

[11] sub idem fere tempus et Caunii descivere ab iis, et Mylassenses Euromensium oppida occuparunt. [12] non ita fracti animi civitatis erant, ut non sentirent, si Lycia et Caria ademptae ab Romanis forent, cetera aut se ipsa per defectionem liberarent aut a finitimis occuparentur, includi se insulae parvae et sterilis agri litoribus, quae nequaquam alere tantae urbis populum posset. [13] missa igitur iuventute propere et Caunios, quamquam Cibyratarum asciverant auxilia, coegerunt imperio parere; et Mylassensis Alabandensisque, qui Euromensium12 provinciam ademptum et ipsi coniuncto exercitu venerant,13 circa Orthosiam acie vicerunt.

1 supplices ibi posuit Boot: post oleae V.

2 viri eopiosi, quae Fr: uiricopiasidque V: veri, copiose quae Madvig.

3 A.U.C. 587

4 partim Madvig: partem V.

5 qui add. J. F. Gronovius: om. V.

6 scirent J. F. Gronovius: sciret V.

7 facerent J. F. Gronovius: faceret V.

8 verterunt heusinger: renuntiata uerierunt V.

9 a repulsa ignominia kreyssig: apulsaisnomina V.

10 A.U.C. 587

11 quid kreyssig: quodid V.

12 Alabandensisque, qui Euromensium bekker: alabandeniquequialabande siumeuroaemensium V.

13 et ... venerant Madvig: at ... venerunt V.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, 1881)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Notes (W. Weissenborn, 1880)
load focus Summary (Latin, Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (English, Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus English (Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, 1881)
hide References (69 total)
  • Commentary references to this page (22):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.19
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.2
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.25
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.33
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.39
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.20
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.27
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.4
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.5
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.34
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.54
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.48
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.9
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.42
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.14
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.24
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.6
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.13
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.14
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.14
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.14
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.15
  • Cross-references to this page (28):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Mylassenses
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Origines
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Orthosia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, M. Porcius Cato.
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Philocrates
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Rhodii
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Scodra
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Scriptores
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Senatus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Supplicum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Theaetetus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Albandenses
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Astymedes
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Caunei s. Caunii
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cibyratae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Commercia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Coronas
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Euromum
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), NAVARCHUS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), SOCII
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CAUNUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), EURO´MUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), LY´CIA or Lyceia
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), MYLASSA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ORTHO´SIA
    • Smith's Bio, Astyme'des
    • Smith's Bio, Lycus
    • Smith's Bio, Philo'crates
  • Cross-references in notes to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (18):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: