previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

26. dum haec ibi, alia in Macedonia, alia Itomae1 geruntur, interim in2 Illyrico L. Anicius rege Gentio, sicut ante dictum est, in potestatem redacto [p. 334] [2] Scodrae, quae regia fuerat, praesidio imposito3 Gabinium praefecit, Rhizoni et Olcinio, urbibus opportunis, C. Licinium. [3] praepositis his Illyrico, reliquo exercitu4 in Epirum est profectus. ubi prima Phanote ei dedita est omni multitudine5 cum infulis obviam effusa. [4] hinc6 praesidio imposito in Molossidem transgressus, cuius omnibus oppidis praeter Passaronem et Tecmonem et Phylacen et Horreum receptis primum ad Passaronem ducit. [5] antinous et Theodotus principes eius civitatis erant, insignes et favore Persei et odio adversus Romanos; iidem universae genti auctores desciscendi ab Romanis. [6] hi conscientia privatae noxae, quia ipsis nulla spes veniae erat, ut communi ruina patriae opprimerentur, clauserunt portas, multitudinem ut mortem servituti praeponerent hortantes. [7] nemo adversus praepotentis viros hiscere audebat; tandem Theodotus quidam, nobilis et ipse adulescens, cum maior a Romanis metus timorem a principibus suis vicisset, “quae vos rabiesinquitagitat, qui duorum hominum noxae civitatem accessionem facitis?7 equidem pro patria qui letum oppetissent, [8] saepe fando audivi; qui8 patriam pro se perire aequum censerent, hi primi inventi sunt. quin aperimus [p. 336] portas et imperium accipimus, quod orbis terrarum9 accepit?”

[9] haec dicentem cum multitudo sequeretur, Antinous et Theodotus in primam stationem hostium inruperunt atque ibi offerentes se ipsi volneribus interfecti; urbs dedita est Romanis. [10] simili pertinacia Cephali principis10 clausum Tecmonem ipso interfecto per deditionem recepit. nec Phylace nec Horreum oppugnationem tulerunt. [11] pacata Epiro divisisque in hiberna copiis per opportunas urbes, regressus ipse in Illyricum Scodrae, quo quinque legati ab Roma venerant, evocatis ex tota provincia principibus conventum habuit. [12] ibi pro tribunali pronuntiavit de sententia consilii senatum populumque Romanum Illyrios esse liberos iubere; praesidia ex omnibus oppidis, arcibus,11 castellis sese deducturum. [13] non solum liberos, sed etiam immunes fore Issenses et Taulantios, Dassaretiorum Pirustas, Rhizonitas, Olciniatas, quod incolumi Gentio ad Romanos defecissent. [14] daorsis quoque immunitatem dare, quod relicto Caravantio cum armis ad Romanos transissent. scodrensibus et Dassarensibus et Selepitanis ceterisque Illyriis vectigal dimidium eius, quod regi pependissent,12 impositum.13 [15] inde in tres partes Illyricum divisit. unam eam fecit, quae supra dictam14 est, alteram Labeatas omnis, tertiam Agravonitas et Rhizonitas [p. 338] et Olciniatas accolasque eorum. hac formula dicta15 Illyrico16 ipse inde17 Epiri Passaronem in hiberna redit.

1 Romae Fr: Romae—in Asia V.

2 in add. Fr: om. V.

3 A.U.C. 587

4 reliquo exercitu Wesenberg: reliquae exercitum V.

5 dedita est omni multitudine Madvig: dedita totomniummultitudinem V.

6 hinc Duker: hic V.

7 civitatem . . . facitis J. F. Gronovius: civitates ... factis V.

8 qui add. Fr: om. V.

9 A.U.C. 587

10 Cephali principis J. F. Gronovius: cepalonis principiis V.

11 arcibus Wesenberg: arciuusest V.

12 pependissent Sigonius: pendissent V.

13 impositum add. heraeus: om. V.

14 quae supra dictam C. Müller: q supra dictam V: Issam Madvig.

15 A.U.C. 587

16 Illyrico Madvig: in Illyrico V.

17 inde Harant: in V.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, 1881)
load focus Notes (W. Weissenborn, 1880)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (Latin, Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (English, Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Latin (W. Weissenborn, 1881)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
load focus English (Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (84 total)
  • Commentary references to this page (18):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.27
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.13
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.32
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.49
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.45
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.42
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.17
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.26
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.pos=67
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.pos=67
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.19
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.19
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.21
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.23
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.23
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.31
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.45
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.8
  • Cross-references to this page (47):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (19):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: