Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
31. Macedoniae formula dicta cum leges quoque se daturum ostendisset,
Aetoli deinde citati.
in
qua cognitione magis utra pars Romanis,
utra regi
favisset quaesitum est,
quam utra1 fecisset iniuriam aut accepisset;
[
2]
noxa liberati interfectores;
exilium
pulsis aeque ratum fuit ac mors interfectis;
A.
Baebius unus est damnatus,
quod milites Romanos
praebuisset ad ministerium caedis.
[
3]
Hic eventus Aetolorum causae in omnibus Graeciae
gentibus populisque eorum,
qui partis Romanorum
fuerant,
inflavit ad intolerabilem superbiam animos et
obnoxios pedibus eorum subiecit quos aliqua parte
suspicio favoris in regem contigerat.
[
4]
tria genera
[p. 354]
principum in civitatibus erant,
duo,
quae adulando2 aut Romanorum imperium aut amicitiam regum sibi
privatim opes oppressis faciebant civitatibus;
media
una pars3 utrique generi adversa libertatem legesque4 tuebatur.
[
5]
his ut maior5 apud suos caritas,
ita minor ad externos gratia erat.
secundis rebus elati Romanorum partis eius fautores soli tum in magistratibus,
soli in legationibus erant.
[
6]
hi cum frequentes et ex Peloponneso et ex Boeotia et ex aliis Graeciae conciliis adessent,
implevere aures decent legatorum:
[
7]
non eos tantum,
qui se propalam per
vanitatem iactassent tamquam hospites et amicos
Persei,
sed multo plures alios ex occulto favisse regi,
qui6 per speciem tuendae libertatis in conciliis adversus Romanos omnia instruxissent,
[
8?]
nec aliter eas mansuras in fide gentes,
nisi fractis animis adversarum partium7 aleretur confirmareturque auctoritas eorum qui nihil praeter imperium Romanorum spectarent.
8
[
9]
Ab his editis nominibus evocati litteris imperatoris
ex Aetolia Acarnaniaque et Epiro et Boeotia,
qui
Romam ad causam dicendam sequerentur;
in
[p. 356]
Achaiam ex decem legatorum numero profecti duo,
9 C.
Claudius et Cn.
Domitius,
ut ipsi edicto evocarent.
[
10]
id duabus de causis factum,
una quod fiduciae plus
animorumque esse Achaeis ad non parendum credebant et forsitan etiam in periculo fore Callicraten et
ceteros criminum auctores delatoresque;
[
11]
altera cur
praesentes evocarent causa erat,
quod ex aliis gentibus principum litteras deprensas in commentariis
regiis habebant,
in Achaeis caecum erat crimen
nullis eorum litteris inventis.
[
12]
Aetolis dimissis Acarnanum citata gens.
in his
nihil novatum,
nisi quod Leucas exempta est Acarnanum concilio.
[
13]
quaerendo deinde latius,
qui publice
aut privatim partium regis fuissent,
in Asiam quoque
[
14?]
cognitionem extendere et ad Antissam10 in Lesbo insula diruendam ac11 traducendos Methymnam Antissaeos Labeonem miserunt,
quod Antenorem,
regium praefectum,
quo tempore cum lembis circa
Lesbum esset12 vagatus,
portu receptum commeatibus iuvissent.
[
15]
duo securi percussi viri insignes,
Andronicus,
Andronici filius,
Aetolus,
quod patrem secutus arma contra populum Romanum tulisset,
et Neo Thebanus,
quo auctore societatem cum Perseo
iunxerant.