Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
43. haerente adhuc non in animis modo, sed
paene in oculis memoria Macedonici triumphi L.
Anicius Quirinalibus triumphavit de rege Gentio
Illyriisque.
[2]
similia omnia magis visa hominibus
quam paria; minor ipse imperator, et nobilitate
Anicius cum Aemilio et iure imperii praetor cum
consule conlatus; non Gentius Perseo, non Illyrii
Macedonibus, non spolia spoliis, non pecunia
pecuniae,1 non dona donis comparari poterant.
itaque sicut praefulgebat huic triumphus recens,
[3]
ita
apparebat ipsum per se intuentibus nequaquam esse
contemnendum.
[4]
perdomuerat intra paucos dies
terra marique ferocem, locis munimentisque2 fretam gentem Illyriorum; regem regiaeque omnes stirpis ceperat.
transtulit in triumpho multa militaria signa
spoliaque alia et supellectilem regiam,
[5?]
auri pondo
viginti et septem, argenti decem et novem pondo,
[p. 402]
denarium decem tria milia et centum viginti milia3 Illyrici argenti.
[6]
ante currum ducti Gentius rex
cum coniuge et liberis et Caravantius, frater regis, et
aliquot nobiles Illyrii.
[7]
de praeda militibus in
singulos quadragenos quinos denarios, duplex centurioni, triplex equiti, sociis nominis Latini quantum
civibus, et sociis navalibus dedit quantum militibus.
[8]
laetior hunc triumphum est secutus miles, multisque
dux ipse carminibus celebratus. sestertium ducentiens ex ea praeda redactum esse auctor est
Antias, praeter aurum argentumque, quod in
aerarium sit latum; quod quia unde redigi potuerit
non apparebat, auctorem pro re posui.
[9]
Rex Gentius cum liberis et coniuge et fratre
Spoletium in custodiam ex senatus consulto ductus,
ceteri captivi Romae in carcerem coniecti; recusantibusque custodiam Spoletinis Iguvium4 reges traducti.
[10]
reliquum ex Illyrico praedae ducenti viginti lembi erant; de Gentio rege captos eos Corcyraeis
et Apolloniatibus et Dyrrhachinis Q. Cassius ex
senatus consulto tribuit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.