Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
8. prima percontatio fuit, qua subactus iniuria
contra populum Romanum bellum tam infesto animo
suscepisset, quo se regnumque suum ad ultimum
discrimen adduceret?
[2]
cum responsum expectantibus cunctis terram intuens diu tacitus fleret,
rursus1 consul:
[3]
“si iuvenis regnum accepisses, minus equidem mirarer ignorasse te, quam gravis aut
amicus aut inimicus esset populus Romanus;
[4]
nunc
vero, cum et bello patris tui quod nobiscum gessit
interfuisses, et pacis postea, quam cum summa fide adversus eum coluimus,meminisses, quod fuit consilium,2 quorum et vim in3 bello et fidem in pace expertus esses, cum iis tibi bellum esse quam pacem malle?”
[5]
nec interrogatus nec accusatus cum responderet, “utcumque tamen haec, sive errore humano seu casu
seu necessitate inciderunt, bonum animum habe.
[p. 270]
multorum regum populorumque4 casibus cognita5 populi Romani clementia non modo spem tibi, sed prope certam fiduciam salutis praebet.” haec Graeco sermone Perseo;
[6]
Latine deinde suis “exemplum insigne cernitis” inquit “mutationis rerum humanarum. vobis hoc praecipue dico,
iuvenes. ideo in secundis rebus nihil in quemquam
superbe ac violenter consulere decet nec praesenti
credere fortunae, cum quid vesper ferat incertum sit.
is demum vir erit,
[7]
cuius animum neque prosperae res
flatu6 suo efferent7 nec adversae infringent.” consilio dimisso tuendi cura regis Q.
[8]
Aelio mandatur. eo die et invitatus ad consulem Perseus et alius omnis ei honos habitus est, qui haberi in tali fortuna poterat.
exercitus deinde in hiberna dimissus est.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.