previous next
lăbōro , āvi, ātum, 1, v. n. and
I.a. [2. labor].
I. Neutr., to labor, take pains, exert one's self, strive.
A. In gen.: “ne labora,Ter. Heaut. 1, 1, 37: “sese (aratores) sibi, laborare,Cic. Verr. 2, 3, 52, § 121: “quid ego laboravi, aut quid egi, aut in quo evigilaverunt curae et cogitationes meae, si? etc.,id. Par. 2, 17: “ne familiares, si scuta ipsi ferrent, laborarent,id. Phil. 5, 6: “si mea res esset, non magis laborarem,id. Fam. 13, 44; 74: “qui non satis laborarunt,Quint. 8 prooem. § 29:“ frustra laborabimus,id. 6, 3, 35; cf.: “frustra laboret Ausus idem,Hor. A. P. 241: “in enodandis nominibus,to exert one's self in vain, Cic. N. D. 3, 24, 62: “circa memoriam et pronuntiationem,Quint. 6, 4, 1: “circa nomina rerum ambitiose,id. 3, 11, 21: “in famam, Sen. de Ira, 3, 41, 3: in commune,Quint. 5, 11, 24; 8, 2, 18: “in spem,Ov. M. 15, 367.—With dat., to toil for, to serve: “cui (Jovi) tertia regna laborant,Sil. 8, 116.—With in and abl.: “quid est, in quo se laborasse dicit?Cic. Verr. 2, 3, 53, § 124: “qua in re mihi non arbitror diu laborandum,Quint. 2, 3, 2: “in dura humo,Ov. F. 4, 416: “in remigando,Vulg. Marc. 6, 48: “in omni gente,in behalf of, Juv. 8, 239.—With pro: “pro hoc (L. Flacco) laborant,Cic. Planc. 11, 28: “pro salute mea,id. Dom. 11, 30: “pro Sestio,id. Fam. 13, 8, 1.—With ut: “laborabat, ut reliquas civitates adjungeret,Caes. B. G. 7, 31: “ut honore dignus essem, maxime semper laboravi,Cic. Planc. 20, 50: “ut vos decerneretis laboravi,id. Prov. Cons. 11, 28: “neque te ut miretur turba labores,Hor. S. 1, 10, 73. —With ne: “et sponsio illa ne fieret, laborasti,Cic. Verr. 2, 3, 57, § 132: quae ego ne frustra subierim ... laboro, Lent. ap. Cic. Fam. 12, 14, 5.—With inf.: “quem perspexisse laborant,Hor. A. P. 435: “amarique ab eo laboravi,Plin. Ep. 1, 10, 2; 2, 5, 9: “si sociis fidelissimis prospicere non laboratis,Cic. Verr. 2, 3, 55, § 127: “quod audiri non laborarit,Cic. Att. 5, 2, 2: “hunc superare laboret,Hor. S. 41, 112; 2, 3, 269: “ne quaerere quidem de tanta re laborarint,Nep. Pel. 3, 1: “describere,Cael. Aur. Acut. 2, 1.—
B. In partic.
1. To suffer, to labor under, to be oppressed, afflicted, or troubled with.
(α). Absol.: aliud est dolere, aliud laborare. Cum varices secabantur C. Mario, dolebat: cum aestu magno ducebat agmen, laborabat. Est inter haec tamen quaedam similitudo: consuetudo enim laborum perpessionem dolorum efficiet faciliorem, Cic. Tusc. 2, 15, 35: “valetudo tua me valde conturbat: significant enim tuae litterae, te prorsus laborare,id. Att. 7, 2, 2: “cum sine febri laborassem,id. ib. 5, 8: “eum graviter esse aegrum, quod vehementer ejus artus laborarent,id. Tusc. 2, 25, 61.—
(β). With ex: “ex intestinis,Cic. Fam. 7, 26, 1: “ex pedibus,id. ib. 9, 23: “ex renibus,id. Tusc. 2, 25, 60: “e dolore,Ter. And. 1, 5, 33.—Esp. of mental disorders, etc.: “ex invidia,Cic. Clu. 71, 202; id. Rosc. Am. 51, 149: “ex desiderio,id. Fam. 16, 11, 1: “ex inscitia,id. Inv. 2, 2, 5: “ex aere alieno laborare,to be oppressed with debt, Caes. B. C. 3, 22.—
(γ). With ab: “a re frumentaria,Caes. B. C. 3, 9: “ab avaritia,Hor. S. 1, 4, 26.—
2. To grieve, be in trouble, be vexed, to be concerned, solicitous, or anxious: “animo laborabat, ut reliquas civitates adjungeret,Caes. B. G. 7, 31: “ut vos decerneretis, laboravi,Cic. Prov. Cons. 11: “nihil laboro, nisi ut salvus sis,id. Fam. 16, 4, 4: “sponsio illa ne fieret laborasti,Cic. Verr. 2, 3, 57, § 132.— With de (esp. of events or persons on whose account one is concerned): “sororem de fratrum morte laborantem,Cic. Inv. 2, 26, 78: “de quibus ego ante laborabam, ne, etc.,id. Caecin. 1, 3: “laboro, ut non minimum hac mea commendatione se consecutum videretur,id. Fam. 13, 26, 4: “noli putare me de ulla re magis laborare,id. Att. 6, 1, 3: “his de rebus eo magis laboro, quod, etc.,id. Fam. 13, 56, 3: “in uno,” i. e. to love, Hor. C. 1, 17, 19: non laboro, nihil laboro, I don't trouble myself about it, it concerns me not: “cujus manu sit percussus, non laboro,Cic. Rosc. Am. 34, 97: “quorsum recidat responsum tuum non magnopere laboro,id. Rosc. Com. 15, 43: “Tironi prospicit, de se nihil laborat,id. Phil. 8, 9, 26: “quid est quod de iis laborat,id. ib. 8, 8, 27; id. Tusc. 1, 43, 103.—With abl.: “tuā causā,Cic. Fam. 3, 7, 6: “neglegens ne qua populus laborat,Hor. C. 3, 8, 25.—With in: “in re familiari valde laboramus,Cic. Att. 4, 1, 3.—
II. Act. (only since the Aug. per.; for in Cic. Cael. 22, 54, elaboratus is the correct reading).
A. To work out, elaborate, to form, make, prepare: “noctibus hibernis castrensia pensa laboro,Prop. 4, 3, 33: “quale non perfectius Meae laborarint manus,Hor. Epod. 5, 60: “arte laboratae vestes,Verg. A. 1, 639: “laborata Ceres,bread, id. ib. 8, 181: “et nobis et equis letum commune laboras,preparest, Sil. 16, 411.—
B. To labor at, to cultivate: “frumenta ceterosque fructus,Tac. G. 45.
hide Dictionary Entry Lookup
Use this tool to search for dictionary entries in all lexica.
Search for in
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: