previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[105] Excanduit Lichas hoc sermone turbatus etItaneinquitcapillos aliquis in nave praecidit, et hoc nocte intempesta? Attrahite ocius nocentes in medium, ut sciam, quorum capitibus debeat navigium lustrari.” “Egoinquit Eumolpushoc iussi. Nec in1 eodem futurus navigio auspicium mihi feci, sed quia nocentes horridos longosque habebant capillos, ne viderer de nave carcerem facere, iussi squalorem damnatis auferri; simul ut notae quoque litterarum non adumbratae comarum praesidio totae ad oculos legentium acciderent. Inter cetera apud communem amicam consumpserunt pecuniam meam, a qua illos proxima nocte extraxi mero unguentisque perfusos. Ad summam, adhuc patrimonii mei reliquias olent” ...

itaque ut tutela navis expiaretur, placuit quadragenas utrique plagas imponi. Nulla ergo fit mora; aggrediuntur nos furentes nautae cum funibus temptantque vilissimo sanguine tutelam placare. Et ego quidem tres plagas Spartana nobilitate concoxi. Ceterum Giton semel ictus tam valde exclamavit, ut Tryphaenae aures notissima voce repleret. Non solum era2 turbata est, sed ancillae etiam omnes familiari sono inductae ad vapulantem decurrunt. Iam Giton mirabili forma[p. 214] exarmaverat nautas coeperatque etiam sine voce saevientes rogare, cum ancillae pariter proclamant: “Giton est, Giton, inhibete crudelissimas manus; Giton est, domina, succurre.” Deflectit aures Tryphaena iam sua sponte credentes raptimque ad puerum devolat. Lichas, qui me optime noverat, tanquam et ipse vocem audisset, accurrit et nec manus nec faciem meam consideravit, sed continuo ad inguina mea luminibus deflexis movit officiosam manum etSalveinquitEncolpi.” Miretur nunc aliquis Vlixis nutricem post vicesimum annum cicatricem invenisse originis indicem, cum homo prudentissimus confusis omnibus corporis orisque3 lineamentis ad unicum fugitivi argumentum tam docte pervenerit. Tryphaena lacrimas effudit decepta suppliciovera enim stigmata credebat captivorum frontibus impressasciscitarique submissius coepit, quod ergastulum intercepisset errantes, aut cuius tam crudeles manus in hoc supplicium durassent. Meruisse quidem contumeliam aliquam fugitives, quibus in odium bona sua venissent. . .

1 nec in Buecheler: nec non.

2 era Buecheler: ergo.

3 orisque Buecheler: indiciorumque.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Michael Heseltine, 1913)
load focus English (Michael Heseltine, 1913)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: