previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[115] Audimus murmur insolitum et sub diaeta magistri quasi cupientis exire beluae gemitum. Persecuti igitur sonum invenimus Eumolpum sedentem membranaeque ingenti versus ingerentem. Mirati ergo, quod illi vacaret in vicinia mortis poema facere, extrahimus clamantem iubemusque bonam habere mentem. At ille interpellatus excanduit etSinite meinquitsententiam explere; laborat carmen in fine.” Inicio ego phrenitico manum iubeoque Gitona accedere et in terram trahere poetam mugientem ...

Hoc opere tandem elaborate casam piscatoriam subimus maerentes, cibisque naufragio corruptis[p. 242] utcunque curati tristissimam exegimus noctem. Postero die, cum poneremus consilium, cui nos regioni crederemus, repente video corpus humanum circumactum levi vertice ad litus deferri. Substiti ergo tristis coepique umentibus1 oculis maris fidem inspicere etHunc forsitanproclamoin aliqua parte terrarum secura exspectat uxor, forsitan ignarus tempestatis filius aut pater;2 utique reliquit aliquem, cui proficiscens osculum dedit. Haec sunt consilia mortalium, haec vota magnarum cogitationum. En homo quemadmodum natat.” Adhuc tanquam ignotum deflebam, cum inviolatum os fluctus convertit in terram, agnovique terribilem paulo ante et implfacablem Licham pedibus meis paene subiectum. Non tenui igitur diutius lacrimas, immo percussi semel iterumque manibus pectus etUbi nunc estinquamiracundia tua, ubi impotentia tua? nempe piscibus beluisque expositus es, et qui paulo ante iactabas vires imperii tui, de tam magna nave ne tabulam quidem naufragus habes. Ite nunc mortales, et magnis cogitationibus pectora implete. Ite cauti, et opes fraudibus captas per mille annos disponite. Nempe hic proxima luce patrimonii sui rationes inspexit, nempe diem etiam, quo venturus esset in patriam, animo suo fixit.3 Dii deaeque, quam longe a destinatione sua iacet. Sed non sola mortalibus maria hanc fidem praestant. Illum bellantem arma decipiunt, illum diis vota reddentem penatium suorum ruina sepelit. Ille vehiculo lapsus properantem spiritum excussit, cibus avidum strangu[p. 244] lavit, abstinentem frugalitas. Si bene calculum ponas, ubique naufragium est. At enim fluctibus obruto non contingit sepultura. Tanquam intersit, periturum corpus quae ratio consumat, ignis an fluctus an mora. Quicquid feceris, omnia haec eodem ventura sunt. Ferae tamen corpus lacerabunt. Tanquam melius ignis accipiat; immo hanc poenam gravissimam credimus, ubi servis irascimur. Quae ergo dementia est, omnia facere, ne quid de nobis relinquat sepultura?” ...

Et Licham quidem rogus inimicis collatus manibus adolebat. Eumolpus autem dum epigramma mortuo facit, oculos ad arcessendos sensus longius mittit ...

1 umentibus margin ed. of Tornaesius: viventibus.

2 pater Buecheler: patrem.

3 fixit Oeveringius: finxit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Michael Heseltine, 1913)
load focus English (Michael Heseltine, 1913)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: