This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[3]
Non est passus Agamemnon me diutius declamare in
porticu, quam ipse in schola sudaverat, sed “Adulescens” inquit
“quoniam sermonem habes non publici saporis et, quod rarissimum est, amas bonam
mentem, non fraudabo te arte secreta. Nihil1 nimirum in his exercitationibus doctores peccant, qui
necesse habent cum insanientibus furere. Nam nisi dixerint quae adulescentuli
probent, ut ait Cicero, 'soli in scholis relinquentur.' Sicut ficti2 adulatores cum cenas
divitum captant, nihil prius meditantur quam id quod putant gratissi[p. 6]
mum auditoribus fore: nec enim aliter impetrabunt quod petunt, nisi quasdam insidias
auribus fecerint: sic eloquentiae magister, nisi tanquam piscator eam imposuerit
hamis escam, quam scierit appetituros esse pisciculos, sine spe praedae morabitur in
scopulo. ”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.