This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[70]
Necdum finieram sermonem, cum
Trimalchio ait: “Ita crescam patrimonio, non[p. 134] corpore, ut ista
cocus meus de porco fecit. Non potest esse pretiosior homo. Volueris, de vulva
faciet piscem, de lardo palumbum, de perna turturem, de colaepio gallinam. Et
ideo ingenio meo impositum est illi nomen bellissimum; nam Daedalus vocatur. Et
quia bonam mentem habet, attuli illi Roma munus cultros Norico ferro.”
Quos statim iussit afferri inspectosque miratus est. Etiam nobis potestatem fecit,
ut mucronem ad buccam probaremus.
Subito intraverunt duo servi, tanquam qui rixam ad lacum fecissent; certe in
collo1 adhuc amphoras
habebant. Cum ergo Trimalchio ius inter litigantes diceret, neuter sententiam tulit
decernentis, sed alterius amphoram fuste percussit. Consternati nos insolentia
ebriorum intentavimus oculos in proeliantes notavimusque ostrea pectinesque e
gastris labentia, quae collecta puer lance circumtulit. Has lautitias aequavit
ingeniosus cocus; in craticula enim argentea cochleas attulit et tremula
taeterrimaque voce cantavit.
Pudet referre, quae secuntur: inaudito enim more pueri capillati attulerunt unguentum
in argentea pelve pedesque recumbentium unxerunt, cum ante crura talosque corollis
vinxissent. Hinc ex eodem unguento in vinarium atque lucernam
aliquantum2
est infusum.
Iam coeperat Fortunata velle saltare, iam Scintilla frequentius plaudebat quam
loquebatur, cum Trimalchio “Permitto” inquit “Philargyre et
Cario, etsi[p. 136] prasinianus es famosus, dic et Menophilae,
contubernali tuae, discumbat.” Quid multa? paene de lectis deiecti sumus,
adeo totum triclinium familia occupaverat. Certe ego notavi super me positum cocum,
qui de porco anserem fecerat, muria condimentisque fetentem. Nec contentus fuit
recumbere, sed continuo Ephesum tragoedum coepit imitari et subinde dominum suum
sponsione provocare “si prasinus proximis circensibus primam palmam.”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.