previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Clytemestra Nutrix
Quid, segnis anime, tuta consilia expetis?
quid fluctuaris? clausa iam melior via est:
110licuit pudicos coniugis quondam toros
et sceptra casta vidua tutari fide
periere mores ius decus pietas fides
et qui redire cum perit nescit pudor;
da frena et omnem prona nequitiam incita:
115per scelera semper sceleribus tutum est iter.
tecum ipsa nunc evolve femineos dolos,
[p. 247] quod ulla coniunx perfida atque impos sui
amore caeco, quod novercales manus
ausae, quod ardens impia virgo face,
120Phasiaca fugiens regna Thessalica trabe:
ferrum, venena; vel Mycenaeas domos
coniuncta socio profuge furtiva rate
quid timida loqueris furta et exilium et fugas?
soror ista fecit; te decet maius nefas.

Nvtr.
125Regina Danaum et inclitum Ledae genus,
quid tacita versas quidve consilii impotens
tumido feroces impetus animo geris?
licet ipsa sileas, totus in vultu est dolor.
proin quicquid est, da tempus ac spatium tibi:
130quod ratio non quit saepe sanavit mora.

Clyt.
Maiora cruciant quam ut moras possim pati;
flammae medullas et cor exurunt meum,
mixtus dolori subdidit stimulos timor,
invidia pulsat pectus; hinc animum iugo
135premit cupido turpis et vinci vetat:
et inter istas mentis obsessae faces,
fessus quidem et devinctus et pessumdatus,
pudor rebellat. fluctibus variis agor,
ut cum hinc profundum ventus, hinc aestus rapit,
140incerta dubitat unda cui cedat malo.
proinde omisi regimen e manibus meis:
quocumque me ira, qua dolor, quo spes feret,
hoc ire pergam; fluctibus dedimus ratem:
ubi animus errat, optimum est casum sequi.

Nvtr.
145Caeca est temeritas quae petit casum ducem.

Clyt.
Cui ultima est fortuna, quid dubiam timet?

Nvtr.
Tuta est latetque culpa, si pateris, tua.
[p. 248]

Clyt.
Perlucet omne regiae vitium domus.

Nvtr.
Piget prioris et novum crimen struis?

Clyt.
150Res est profecto stulta nequitiae modus.

Nvtr.
Quod metuit auget qui scelus scelere obruit.

Clyt.
Et ferrum et ignis saepe medicinae loco est

Nvtr.
Extrema primo nemo temptavit loco.

Clyt.
Rapienda rebus in malis praeceps via est.

Nvtr.
155At te reflectat coniugi nomen sacrum.

Clyt.
Decem per annos vidua respiciam virum?

Nvtr.
Meminisse debes sobolis ex illo tuae.

Clyt.
Equidem et iugales filiae memini faces
et generum Achillem: praestitit matri fidem.

Nvtr.
160Redemit illa classis immotae moras
et maria pigro fixa languore impulit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: