previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Clyt.
Pudet doletqueTyndaris, caeli genus.
lustrale classi Doricae peperi caput!
revolvit animus virginis thalamos meae
165quos ille dignos Pelopia fecit domo,
cum stetit ad aras ore sacrifico pater
quam nuptialis! horruit Calchas suae
responsa vocis et recedentes focos.
o scelera semper sceleribus vincens domus,
170cruore ventos emimus, bellum nece!
sed vela pariter mille fecerunt rates?
non est soluta prospero classis deo:
eiecit Aulis impias portu rates.
sic auspicatus bella non melius gerit.
175amore captae captus, immotus prece
Zminthea tenuit spolia Phoebei senis,
ardore sacrae virginis iam tum furens.
[p. 249] non illum Achilles flexit indomitus minis,
non ille solus fata qui mundi videt,
180in nos fidelis augur, in captas levis,
non populus aeger et relucentes rogi:
inter ruentis Graeciae stragem ultimam
sine hoste victus marcet ac Veneri vacat
reparatque amores; neve desertus foret
185a paelice umquam barbara caelebs torus,
ablatam Achilli diligit Lyrnesida,
nec rapere puduit e sinu avulsam viri
en Paridis hostem, nunc novum vulnus gerens
amore Phrygiae vatis incensus furit,
190et post tropaea Troica ac versum Ilium
captae maritus remeat et Priami gener.
Accingere, anime: bella non levia apparas.
scelus occupandum est. pigra, quem expectas diem?
Pelopia Phrygiae sceptra dum teneant nurus?
195an te morantur virgines viduae domi
patrique Orestes similis? horum te mala
ventura moveant, turbo quis rerum imminet:
quid, misera, cessas? en adest gnatis tuis
furens noverca, per tuum, si aliter nequit,
200latus exigatur ensis et perimat duos.
misce cruorem, perde pereundo virum:
mors misera non est commori cum quo velis.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: