previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Clyt.
Vtrumne doleam laeter an reducem virum?
580remeasse laetor vulnus et regni grave
lugere cogor, redde iam Grais, pater
altisona quatiens regna, placatos deos.
nunc omne laeta fronde veletur caput,
[p. 263] sacrifiea dulces tibia effundat modos
585et nivea magnas victima ante aras cadat
Sed ecce. turba tristis in comptae comas
Iliades adsunt, quas super celso gradu
effrena Phoebas entheas laurus quatit.

Chorus Iliadum Cassandra
Heu quam dulce malum mortalibus additum
590vitae diras amor, cum pateat malis
effugium et miseros libera mors vocet
portus aeterna placidus quiete,
nullus hunc terror nec impotentia
procella Fortunae movet aut iniqui
595flamma Tonantis.
605Perrumpet omne servitium
contemptor levium deorum,
qui vultus Acherontis atri,
qui Styga tristem non tristis videt
audetque vitae ponere finem.
Alta pax ... nullos
civium coetus timet aut minaces
victoris iras, non maria asperis
insana coris, non acies feras
600pulvereamve nubem
motam barbaricis equitum catervis;
non urbe cum tota populos cadentes,
[p. 264] hostica muros populari te flamma,
indoinitumve bellum:
610par ille regi, par superis erit.
o quam miserum est nescire mori!
Vidimus patriam ruentem nocte funesta,
cum Dardana tecta Dorici raperetis ignes,
non illa bello victa, non armis,
615ut quondam, Herculea cecidit pharetra.
quam non Pelei Thetidisquo natus
carosque Pelidae nimium feroci
vicit, acceptis cum fulsit armis
fuditque Troas falsus Achilles,
620aut cum ipso Pelides animos feroces
sustulit luctu celeremque saltu
Troades summis timuere muris,
perdidit in malis
extremum decus fortiter vinci:
625restitit quinis bis annis
unius noctis peritura furto.
Vidimus simulata dona
molis immensae Danaumque
fatale munus duximus nostra
creduli dextra tremuitque saepe
630limine in primo sonipes, cavernis
conditos reges bellumque gestans;
et licuit dolos versare ut ipsi
fraude sua caderent Pelasgi.
saepe commotae sonuere parmae
635tacitumque murmur percussit aures,
[p. 265] ut fremuit male subdolo
parens Pyrrhus Vlixi.
Secura metus Troica pubes
sacros gaudet tangere funes,
640hinc aequaevi gregis Astyanax,
hinc Haemonio desponsa rogo
ducunt turmas,
haec femineas, ille viriles.
festae matres votiva ferunt
munera divis:
645festi patres adeunt aras,
unus tota est vultus in urbe;
et, quod numquam post Hectoreos
vidimus ignes, laeta est Hecuba.
quid nunc primum, dolor infelix,
650quidve extremum deflere paras?
moenia, divum fabricata manu,
diruta nostra?
an templa deos super usta suos?
non vacat istis lacrimare malis:
655te, magne parens, flent Iliades.
vidi, vidi
senis in iugulo telum Pyrrhi
vix exiguo sanguine tingui.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: