previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Chorus Cassandra
Argos nobilibus nobile civibus,
Argos iratae carum novercae,
810semper ingentes alumnos
educas, numerum deorum
imparem aequasti: tuus ille
bis seno meruit labore
adlegi caelo
magnus Alcides, cui lege mundi
815Iuppiter rupta geminavit horas
roscidae noctis iussitque Phoebum
tardius celeres agitare currus
et tuas lente remeare bigas,
pallida Phoebe;
rettulit pedem
820nomen alternis stella quae mutat
seque mirata est Hesperum dici;
Aurora movit ad solitas vices
caput et relabens imposuit seni
collum marito.
sensit ortus, sensit occasus
825Herculem nasci: violentus ille
nocte non una poterat creari.
tibi concitatus substitit mundus,
o puer subiture caelum.
[p. 272] te sensit Nemeaeus arto
830pressus lacerto fulmineus leo
cervaque Parrhasis,
sensit Arcadii populator agri,
gemuitque taurus Dictaea linquens
horridus arva.
835morte fecundum domuit draconem
vetuitque collo pereunte nasci,
geminosque fratres
pectore ex uno tria monstra natos
stipite incusso fregit insultans, '
840duxitque ad ortus Hesperium pecus,
Geryonae spolium triformis.
egit Threicium gregem,
quem non Strymonii gramine fluminis
Hebrive ripis pavit tyrannus:
845. hospitum dirus stabulis cruorem
praebuit saevis tinxitque crudos
ultimus rictus sanguis aurigae,
vidit Hippolyto ferox
pectore e medio rapi
spolium, et sagittis
850nube percussa Stymphalis alto
decidit caelo;
arborque pomis fertilis aureis
extimuit manus insueta carpi
fugitque in auras leviore ramo.
855audivit sonitum crepitante lamna
frigidus custos nescius somni,
linqueret cum iam nemus omne fulvo
plenus Alcides vacuum metallo.
[p. 273] tractus ad caelum canis inferorum
860triplici catena tacuit nec ullo
latravit ore,
lucis ignotae metuens colorem.
te duce succidit
mendax Dardanidae domus
et sensit arcus iterum timendos;
865te duce concidit
totidem diebus Troia quot annis.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: