previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Strophius Electra
Phocide relicta Strophius Elea inclutus
palma revertor. causa veniendi fuit
920gratari amico, cuius impulsum manu
cecidit decenni Marte concussum Ilium,
quaenam ista lacrimis lugubrem vultum rigat
pavetque maesta? regium agnosco genus.
Electra, fletus causa quae laeta in domo est?

El.
925Pater peremptus scelere materno iacet,
comes paternae quaeritur natus neci,
Aegisthus arces Venere quaesitas tenet.

Str.
O nulla longi temporis felicitas!

El.
Per te parentis memoriam obtestor mei,
930per sceptra terris nota, per dubios deos:
recipe hunc Oresten ac pium furtum occule.

Str.
Etsi timendum caesus Agamemnon docet,
aggrediar et te, Oresta, furabor libens,
fidem secunda poscunt, adversa exigunt
935cape hoc decorum ludicri certaminis,
insigne frontis; laeva victricem tenens
frondem virenti protegat ramo caput,
et ista donum palma Pisaei Iovis
velamen eadem praestet atque omen tibi.
940tuque o paternis assidens frenis comes,
condisce, Pylade, patris exemplo fidem,
vos Graecia nunc teste veloces equi
infida cursu fugite praecipiti loca.
[p. 276]

El.
Excessit, abiit, currus effreno impetu
945cffugit aciem, tuta iam cpperiar meos
hostes et ultro vulneri opponam caput.
Adest cruenta coniugis victrix sui
et signa caedis veste maculata gerit.
manus recenti sanguine etiamnunc madent
950vultusque prae se scelera truculenti ferunt.
concedam ad aras. patere me vittis tuis,
Cassandra, iungi paria metuentem tibi.

Clytemestra Electra Aegisthus Cassandra
Hostis parentis, impium atque audax caput,
quo more coetus publicos virgo petis?

El.
955Adulterarum virgo deserui domum.

Clyt.
Quis esse credat virginem?

El.
Natam, tuam?

Clyt.
Modestiae cum matre.

El.
Pietatem doces?

Clyt.
Animos viriles corde tumefacto geris;
sed agere domita feminam disces malo.

El.
960Nisi forte fallor, feminas ferrum decet.

Clyt.
Et esse demens te parem nobis putas?

El.
Vobis? quis iste est alter Agamemnon tuus?
ut vidua loquere: vir caret vita tuus.

Clyt.
Indomita posthac virginis verba impiae
965regina frangam; citius interea mihi
edissere ubi sit natus, ubi frater tuus.

El.
Extra Mycenas.

Clyt.
Redde nunc natum mihi.

El.
Et tu parentem redde.

Clyt.
Quo latitat loco?

El.
Tuto quietus, regna non metuens nova:
970iustae parenti satis.

Clyt.
At iratae parum.
[p. 277] morieris hodie.

El.
Dummodo hac moriar manu.
recedo ab aris. sive te iugulo iuvat
mersisse ferrum, praebeo iugulum tibi;
seu more pecudum colla resecari placet,
975intenta cervix vulnus expectat tuum.
scelus paratum est: caede respersam viri
atque obsoletam sanguine hoc dextram ablue.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: