previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Herc.
955Perdomita tellus, tumida cesserunt freta,
inferna nostros regna sensere impetus:
immune caelum est, dignus Alcide labor.
in alta mundi spatia sublimis ferar,
petatur aether: astra promittit pater.
960quid, si negaret? non capit terra Herculem
tandemque superis reddit, en ultro vocat
omnis deorum coetus et laxat fores,
una vetante. recipis et reseras polum?
an contumacis ianuam mundi traho?
965dubitatur etiam? vincla Saturno exuam
contraque patris impii regnum impotens
avum resolvam; bella Titanes parent,
me duce furentes; saxa cum silvis feram
rapiamque dextra plena Centauris iuga.
970iam monte gemino limitem ad superos agam:
videat sub Ossa Pelion Chiron suum,
in caelum Olympus tertio positus gradu
perveniet aut mittetur,

Amph.
Infandos procul
averte sensus; pectoris sani parum
975magni tamen compesce dementem impetum.

Herc.
Quid hoc? Gigantes arma pestiferi movent.
profugit umbras Tityos ac lacerum gerens
et inane pectus quam prope a caelo stetit.
labat Cithaeron, alta Pellene tremit
980marcentque Tempe. rapuit hic Pindi iuga,
[p. 36] hic rapuit Oeten, saevit horrendum Mimans.
flammifera Erinys verbere excusso sonat
rogisque adustas propius ac propius sudes
in ora tendit; saeva Tisiphone, caput
985serpentibus vallata, post raptum canem
portam vacantem clausit opposita face.
sed ecce proles regis inimici latet.
Lyci nefandum semen: inviso patri
haec dextra iam vos reddet, excutiat levis
990nervus sagittas, tela sic mitti decet
Herculea,

Amph.
Quo se caecus impegit furor?
vastum coactis flexit arcum cornibus
pharetramque solvit, stridet emissa impetu
harundomedio spiculum collo fugit
995vulnere relicto,

Herc.
Ceteram prolem emam
omnisque latebras, quid moror? maius mihi
bellum Mycenis restat, ut Cyclopia
eversa manibus saxa nostris concidant.
huc eat et illuc valva deiecto obice
1000rumpatque postes; culmen impulsum labet.
perlucet omnis regia: hic video abditum
gnatum scelesti patris,

Amph.
En blandas manus
ad genua tendens voce miseranda rogat:
scelus nefandum, triste et aspectu horridum!
1005dextra precantem rapuit et circa furens
bis ter rotatum misit; ast illi caput
sonuit, cerebro tecta disperso madent.
at misera, parvum protegens gnatum sinu,
Megara furenti similis e latebris fugit.

Herc.
1010Licet tonantis profuga condaris sinu,
[p. 37] petet undecumque temet haec dextra et feret.

Amph.
Quo misera pergis? quam fugam aut latebram petis?
nullus salutis Hercule infesto est locus.
amplectere ipsum potius et blanda prece
1015lenire tempta,

Meg.
Parce iam, coniunx, precor,
agnosce Megaram. gnatus hic vultus tuos
habitusque reddit; cernis, ut tendat manus?

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: