previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Chor.
Quid non possit superare
1280quondam Getico durior Haemo
nec Parrhasio lenior axe
saevo cessit membra dolori
fessumque movens per colla caput
latus alterno pondere flectit,
1285fletum virtus saepe resorbet.
sic arctoas laxare nives
quamvis tepido sidere Titan
non tamen audet vincitque faces
solis adulti glaciale iubar.

Hercules Alcmena
1290Converte voltus ad meas clades, pater:
numquam ad tuas confugit Alcides manus,
non cum per artus hydra fecundum meos
caput explicaret; inter infernos lacus
possessus atra nocte cum Fato steti
[p. 368] 1295nec invocavi; tot feras, vici horridas,
reges, tyrannos, nec tamen voltus meos
in astra torsi: semper haec nobis manus
votum spopondit; nulla propter me sacro
micuere caelo fulminahic aliquid dies
1300optare iussit, primus audierit preces
idemque summus: unicum fulmen peto;
giganta crede: non minus caelum mihi
asserere potuidum patrem verum puto,
caelo peperci, sive crudelis, pater,
1305sive es misericors, commoda nato manum
properante morte et occupa hanc laudem tibi.
vel si piget manusque detrectat nefas,
emitte Siculo vertice ardentes, pater,
Titanas in me, qui manu Pindon ferant
1310aut Ossa qui me monte proiecto opprimat.
abrumpat Erebi claustra, me stricto petat
Bellona ferro; mitte Gradivum trucem,
armetur in me dirus: est frater quidem,
sed ex noverca, tu quoque, Alcidae soror
1315tantum ex parente, cuspidem in fratrem tuum
iaculare, Pallas, supplices tendo manus
ad te, noverca: sparge tu saltem, precor,
telum (perire feminae possum manu)
iam fracta, iam satiataquid pascis minas?
1320quid quaeris ultra? supplicem Alciden vides,
at nulla tellus, nulla me vidit fera
[p. 369] te deprecantem. nunc milli iratapater
opus est novercanunc tuus cessat dolor?
nunc odia ponis? parcis ubi votum est mori,
1325o terra et urbes, non facem quisquam Herculi.
non arma tradet? tela subtrahitis mihi?
ita nulla saevas terra concipiat feras
post me sepultum nec meas umquam manus
imploret orbis, si qua nascentur mala,
1330nascatur ultor: undique infelix caput
mactate saxis, vincite aerumnas meas.
ingrate cessas orbis? excidimus tibi?
adhuc malis forisque suppositus fores,
ni me. tulisses. vindicem vestri malis
1335eripite, populi: tempus hoc vobis datur
pensare meritamors erit pretium omnium.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: