previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Alcm.
Quas misera terras mater Alcidae petam?
ubi natus, ubinam? certa si visus notat,
reclinis ecce corde anhelante aestuat;
1340gemit: peractum est. membra conplecti ultima,
o nate, liceat, spiritus fugiens meo
legatur ore: bracchia, amplexus cape.
ubi membra sunt? ubi illa quae mundum tulit
stelligera cervix? quis tibi exiguam tui
1345partem reliquit?

Herc.
Herculem spectas quidem,
mater, sed umbram et vile nescio quid mei.
agnosce, materora quid Sectis retro
[p. 370] voltumque mergis? Herculem dici tuum
partum erubescis?

Alcm.
Quis feram mundus novam,
1350quae terra genuit? quodve tam dirum nefas
de te triumphat? victor Herculeus quis est?

Herc.
Nuptae iacentem cernis Alciden dolis.

Alcm.
Quis tantus est qui vincat Alciden dolus?

Herc.
Quicumque, mater, feminae iratae sat est.

Alcm.
1355Et unde in artus pestis aut ossa incidit?

Herc.
Aditum venenis palla femineis dedit.

Alcm.
Vbinam ista palla est? membra nudata intuor.

Herc.
Consumpta mecum est.

Alcm.
Tantane inventa
est lues?
HERC Errare mediis crede visceribus meis,
1360o mater, hydram et mille cum Lerna feras.
quae tanta nubes flamma Sicanias secat,
quae Lemnos ardens, quae plaga igniferi poli
vetans flagranti currere in zona diem?
in ipsa me iactate. pro comites, freta
1365mediosque in amnesquis;sat est Hister mihi?
non ipse terris maior Oceanus meos
franget vapores, omnis in nostris malis
deficiet umor, omnis arescet latex.
quid, rector Erebi, me remittebas Iovi?
1370decuit tenere; redde me tenebris tuis,
talem subactis Herculem ostende inferis.
nil inde ducam, quid times iterum Herculem?
invade, mors, non trepida: iam possum mori.

Alcm.
Compesce lacrimas saltem et aerumnas doma
1375malisque tantis Herculem indomitum refer
mortemque differ: quos soles, vince inferos.
[p. 371]

Herc.
Si me catenis horridus vinctum suis
praeberet avidae Caucasus volucri dapem.
Scythia gemente flebilis gemitus mihi
1380non excidisset; si vagae Symplegades
utraque premerent rupe. redeuntis minax
ferrem ruinas; Pindus incumbat mihi
atque Haemus et qui Thracios fluctus Athos
frangit Iovisque fulmen excipiens Mimas:
1385non ipse si in me, mater, hic mundus ruat
superque nostros flagret incensus toros
Phoebeus axis, degener mentem Herculis
clamor domaret; mille decurrant ferae
pariterque Iacerent, hinc feris clangoribus
1390aetheria me Stymphalis, hinc taurus minax
cervice tota pulset et quicquid fuit
solum quoque ingens; surgat hinc illinc nemus
artusque nostros durus immittat Sinis:
sparsus silebonon ferae excutient mihi,
1395non arma gemitus, nil quod impelli potest.

Alcm.
Non virus artus, nate, femineum coquit,
sed dura series operis et longus tibi
pavit cruentos forsitan morbos labor.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: