previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Nutrix Deianira Lichas Tacitus
O quam cruentus feminas stimulat furor,
cum patuit una paelici et nuptae domus!
235Scylla et Charybdis Sicula contorquens freta
minus est timenda, nulla non melior fera est.
namque ut reluxit paelicis captae decus
et fulsit Iole qualis innubis dies
purisve clarum noctibus sidus micat,
240stetit furenti similis ac torvum intuens
Herculea coniunx; feta ut Armenia iacens
sub rupe tigris hoste conspecto exilit
aut iussa thyrsum quatere conceptum ferens
Maenas Lyaeum, dubia quo gressus ferat
245haesit parumper; tura per Herculeos lares
attonita fertur; tota vix satis est domus:
incurrit, errat, sistit, in voltus dolor
processit omnis, pectori paene infimo
[p. 330] nihil est relictum; fletus insequitur minas.
250nec unus habitus durat aut uno furit
contenta voltu: nunc inardescunt genae.
pallor ruborem pellit et formas dolor
errat per omnes: queritur, implorat, gemit.
sonuere postes: ecce praecipiti gradu
255secreta mentis ore confuso exerit.

Dei.
Quamcumque partem sedis aetheriae premis,
coniunx Tonantis, mitte in Alciden feram
quae mihi satis sit. si qua fecundum caput
palude tota vastior serpens movet,
260ignara vinci, si quid excessit feras
immane dirum horribile, quo viso Hercules
avertat oculos, hoc specu immenso exeat,
vel si ferae negantur, hanc animam precor
converte in aliquod: quodlibet possum malum
265hac mente fieri, commoda effigiem mihi
parem dolori: non capit pectus minas,
quid excutis telluris extremae sinus
orbemque versas? quid rogas Ditem mala?
omnes in isto pectore invenies feras
270quas timeat; odiis accipe hoc telum tuis:
ego sim noverca, perdere Alciden potes:
perfer manus quocumque; quid cessas, dea?
utere furente! quod iubes fieri nefas?
reperi, quid haeres? ipsa" iam cesses licet,
275haec ira satis est.

Nvt.
Pectoris sani parum
aestus, alumna, comprime et flammas doma;
frena dolorem, coniugem ostende Herculis.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: