previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Dei.
465Quas Pontus herbas generat aut quas Thessala
sub rupe Pindus alit: ubi inveniam malum
cui cedat ille? carmine in terras mago
descendat astris Luna desertis licet
et bruma messes videat et cantu fugax
470stet deprehensum fulmen et versa vice
medius coactis ferveat stellis dies:
non flectet illum.

Nvt.
Vicit et superos Amor.

Dei.
Vincetur uni forsan et spolium dabit
Amorque summus fiet Alcidae labor.—
475sed te per omne caelitum numen precor,
per hunc timorem: quicquid arcani apparo
penitus recondas et fide tacita premas.
[p. 338]

Nvt.
Quid istud est quod esse secretum petis?

Dei.
Non tela sunt, non arma, non ignis minax.

Nvt.
480Praestare fateor posse me tacitam fidem,
si scelere careat: interim scelus est fides.

Dei.
Circumspice agedum, ne quis arcana occupet,
partemque in omnem vultus inquirens eat.

Nvt.
En locus ab omni tutus arbitrio vacat.

Dei.
485Est in remoto regiae sedis loco
arcana tacitus nostra defendens specus.
non ille primos accipit soles locus,
non ille seros, cum ferens Titan diem
lassum rubenti mergit Oceano iugum.
490illic amoris pignus Herculei latet.
altrix, fatebor: auctor est Nessus mali
quem gravida Nephele Thessalo genuit duci,
qua trepidus astris inserit Pindus Caput
ultraque nubes Othrys eductus riget.
495namque ut subactus Herculis clava horridi
Achelous omnis facilis in species dari
tandem peractis omnibus patuit feris
unoque turpe subdidit cornu caput,
me coniugem dum victor Alcides habet,
500repetebat Argos, forte per campos vagus
Euenos altum gurgitem in pontum ferens
iam paene summis turbidus silvis erat.
transire Nessus verticem solitus vadis
pretium poposcit; meque iam dorso ferens
505qua iungit hominem spina deficiens equo,
frangebat ipsas fluminis tumidi minas.
[p. 339] iam totas undis Nessus exierat ferox
medioque adhuc errabat Alcides vado,
vasto rapacem verticem scindens v gradu;
510at ille ut esse vidit Alciden procul:
'tu praeda nobis' inquit 'et coniunx eris;
prohibetur undis', meque complexus ferens
gressum citabat: non tenent undae Herculem:
'infide vector' inquit 'immixti licet
515Ganges et Hister vallibus iunctis eant.
vincemus ambos, consequar telo fugam.'
praecessit arcus verba; tum longum ferens
harundo vulnus tenuit haerentem fugam
mortemque fixit. ille. iam quaerens diem,
520tabum fluente volneris dextra excipit
traditque nobis ungulae insertum suae,
quam forte saeva sciderat avolsam manu.
tunc verba moriens addit: 'hoc' inquit 'magae
dixere amorem posse defigi malo;
525hoc docta Mycale Thessalas docuit nurus,
nam inter omnis Luna quam sequitur magas
stris relictis, inlitas vestes dabis
hac' inquit 'ipsa tabe, si paelex tuos
invisa thalamos tulerit et coniunx levis
530aliam parenti dederit altisono nurum.
hoc nulla lux conspiciat, hoc tenebrae tegant
tantum remotae: sic potens vires suas
sanguis tenebit.' verba deprendit quies
mortemque lassis intulit membris sopor.
535tu, quam meis admittit arcanis fides,
perge' ut nitentem virus in vestem datura
[p. 340] mentem per artus adeat et tacitum means
intret medullas,

Nvt.
Ocius iussa exequar,
alumna, precibus tu deum invictum advoca,
540qui certa tenera tela dimittit manu.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: