previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Tir.
Quid fari queam
330inter tumultus mentis attonitae vagus?
330quidnam loquar? sunt dira, sed in alto mala;
solet ira certis numinum ostendi notis:
quid istud est quod esse prolatum volunt
iterumque nolunt et truces iras tegunt?
pudet deos nescio quid. huc propere admove
335et sparge salsa colla taurorum mola.
placidone vultu sacra et admotas manus
patiuntur?

Man.
Altum taurus attollens caput
primos ad ortus positus expavit diem
340trepidusque vultum obliquat et radios fugit.
[p. 215]

Tir.
340Vnone terram vulnere afflicti petunt?

Man.
Iuvenca ferro semet imposito induit
et vulnere uno cecidit, at taurus duos
perpessus ictus huc et huc dubius ruit
animamque fessus vix reluctantem exprimit.
345 TIR. Vtrum citatus vulnere angusto micat
an lentus altas irrigat plagas cruor?

Man.
Huius per ipsam qua patet pectus viam
effusus amnis, huius exiguo graves
maculantur ictus imbre; sed versus retro
350per ora multus sanguis atque oculos redit.

Tir.
Infausta magnos sacra terrores cient.
sed ede certas viscerum nobis notas.

Man.
Genitor, quid hoc est? non levi motu, ut solent,
agitata trepidant exta, sed totas manus
355quatiunt novusque prosilit venis cruor.
cor marcet aegrum penitus ac mersum latet
liventque venae; magna pars fibris abest
et felle nigro tabidum spumat iecur,
ac (semper omen unico imperio grave)
360en capita paribus bina consurgunt toris;
sed utrumque caesum tenuis abscondit caput
membrana: latebram rebus occultis negans
hostile valido robore insurgit latus
septemque venas tendit; has omnis retro
365prohibens reverti limes oblicus secat.
mutatus ordo est, sede nil propria iacet,
sed acta retro cuncta: non animae capax
in parte dextra pulmo sanguineus iacet,
non laeva cordi regio, non molli ambitu
370omenta pingues visceri obtendunt sinus:
natura versa est, nulla lex utero manet,
scrutemur, unde tantus hic extis rigor.
[p. 216] quod hoc nefas? conceptus innuptae bovis..
nec more solito positus alieno in loco,
375implet parentem; membra cum gemitu movet,
rigore tremulo debiles artus micant;
infecit atras lividus fibras cruor
temptantque turpes mobilem trunci gradum,
et inane surgit corpus ac sacros petit
380cornu ministros; viscera effugiunt manum.
neque ista, quae te pepulit, armenti gravis
vox est nec usquam territi resonant greges:
immugit aris ignis et trepidant foci.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: