previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Oed.
Et ossa et artus gelidus invasit tremor;
660quicquid timebam facere fecisse arguor
tori iugalis abnuit Merope nefas,
sociata Polybo; sospes absolvit manus
Polybus meas: uterque defendit parens
caedem stuprumque. quis locus culpae est super?
665multo ante Thebae Laium amissum gemunt,
Bocota gressu quam meo tetigi loca.
falsusne senior an deus Thebis gravis?—
iam iam tenemus callidi socios doli:
mentitur ista praeferens fraudi deos
670vates, tibique sceptra despondet mea.

Cr.
Egone ut sororem regia expelli velim?
si me fides sacrata cognati laris
non contineret in meo certum statu:
[p. 227] tamen ipsa me fortuna terreret nimis
675sollicita semper, liceat hoc tuto tibi
exuere pondus nec recedentem opprimat:
iam te minore tutior pones loco.

Oed.
Hortaris etiam, sponte deponam ut mea
tam gravia regna?

Cr.
680Suadeam hoc illis ego,
680in utrumque quis., est liber etiamnum status:
tibi iam necesse est ferre fortunam tuam.

Oed.
Certissima est regnare cupienti via
laudare modica et otium ac somnum loqui;
ab inquieto saepe simulatur quies.

Cr.
685Parumne me tam longa defendit fides?

Oed.
Aditum nocendi perfido praestat fides.

Cr.
Solutus onere regio regni bonis
fruor domusque civium coetu viget,
nec ulla vicibus surgit alternis dies
690qua non propinqui munera ad nostros lares
sceptri redundent; cultus, opulentae dapes,
donata multis gratia nostra salus:
quid tam beatae desse fortunae rear?

Oed.
Quod dest: secunda non habent umquam modum.

Cr.
695Incognita igitur ut nocens causa cadam?

Oed.
Num ratio vobis reddita est vitae meae?
num audita causa est nostra Tiresiae? tamen
sontes videmur, facitis exemplum: sequor.

Cr.
Quid si innocens sum?

Oed.
700Dubia pro certis solent
timere reges.

Cr.
700Qui pavet vanos metus,
veros moretur.

Oed.
Quisquis in culpa fuit,
[p. 228] dimissus odit: omne quod dubium est cadat.

Cr.
Sic odia fiunt.

Oed.
705Odia qui nimium timet
regnare nescit: regna custodit metus.

Cr.
705Qui sceptra duro saevus imperio regit,
timet timentes: metus in auctorem redit.

Oed.
Servate sontem saxeo. inclusum specu,
ipse ad penates regios referam gradum.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: