previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Ioc.
Inter senem iuvenemque, sed propior seni.

Oed.
Frequensne turba regium cinxit latus?

Ioc.
Plures fefellit error ancipitis viae,
paucos fidelis curribus iunxit labor.

Oed.
780Aliquisne cecidit regio fato comes?
ioc. Vnum fides virtusque consortem addidit.

Oed.
Teneo nocentem, convenit numerus, locus:
sed tempus adde.

Ioc.
Decima iam metitur seges.
[p. 231]

Senex Corinthius Iocasta
785Corinthius te populus in regnum vocat
785patrium: quietem Polybus aeternam obtinet.

Oed.
Vt undique in me saeva Fortuna irruit!
edissere agedum, quo cadat fato parens.

Sen.
Animam senilem mollis exsolvit sopor.

Oed.
Genitor sine ulla caede defunctus iacet,
790testor, licet iam tollere ad caelum pie
puras nec ulla scelera metuentes manus,
sed pars magis metuenda fatorum manet.

Sen.
Omnem paterna regna discutient metum.

Oed.
Repetam paterna regna; sed matrem horreo.

Sen.
795Metuis parentem, quae tuum reditum expetens
sollicita pendet?

Oed.
Ipsa me pietas fugat.

Sen.
Viduam relinques?

Oed.
Tangis en ipsos metus.—

Sen.
800Effare morsus quis premat mentem timor;
praestare tacitam regibus soleo fidem.

Oed.
800Conubia matris Delphico admonitu tremo.

Sen.
Timere vana desine et turpes metus
depone: Merope vera non fuerat parens.

Oed.
Quod subditi vi praemium gnati petit?

Sen.
Regum superbam liberi astringunt fidem.

Oed.
805Secreta thalami fare quo excipias modo.

Sen.
Hae te parenti parvulum tradunt manus.

Oed.
Tu me parenti tradis; at quis me tibi?

Sen.
Pastor nivoso sub Cithaeronis iugo.

Oed.
In illa temet nemora quis casus tulit?

Sen.
810Illo sequebar monte cornigeros greges.

Oed.
Nunc adice certas corporis nostri notas.
[p. 232]

Sen.
Forata ferro gesseras vestigia,
tumore nactus nomen ac vitio pedum.

Oed.
Quis fuerit ille qui meum dono dedit
815corpus requiro.

Sen.
815Regios pavit greges;
minor sub illo turba pastorum fuit.

Oed.
Eloquere nomen.

Sen.
Prima languescit senum
memoria longo lassa sublabens situ.

Oed.
820Potesne facie noscere ac vultu virum?

Sen.
820Fortasse noscam: saepe iam spatio Obrutam
levis exoletam memoriam revocat nota.

Oed.
Ad sacra et aras omne compulsum pecus
duces sequantur; ite, propere accersite,
famuli, penes quos summa consistit gregum.

Sen.
825Sive ista ratio sive fortuna occulit,
latere semper patere quod latuit diu:
saepe eruentis veritas patuit malo.

Oed.
Malum timeri maius bis aliquod potest?

Sen.
Magnum esse magna mole quod petitur scias,
830concurrit illinc publica, hinc regis salus:
utrimque paria; contine medias manus,
nihil lacessas, ipsa se fata explicent.

Oed.
Non expedit concutere felicem statum:
tuto movetur quicquid extremo in loco est.

Sen.
835Nobilius aliquid genere regali appetis?
ne te parentis pigeat inventi vide.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: