previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Nvnt.
Quaenam ista regio est? Argos et Sparte, pios
sortita fratres, et maris gemini premens
fauces Corinthos, an feris Hister fugam
630praebens Alanis, an sub aeterna nive
Hyrcana tellus an vagi passim Scythae?
quis hic nefandi est conscius monstri locus?

Chor.
Effare et istud pande, quodcumque est, malum.

Nvnt.
Si steterit animus, si metu corpus rigens
635remittet artus, haeret in vultu trucis
imago facti, ferte me insanae procul,
illo, procellae, ferte quo fertur dies
hinc raptus,

Chor.
Animos gravius incertos tenes,
quid sit quod horres ede et auctorem indica:
640non quaero quis sit, sed uter. effare ocius.

Nvnt.
In arce summa Pelopiae pars est domus
conversa ad austros, cuius extremum latus
aequale monti crescit atque urbem premit
et contumacem regibus populum suis
645habet sub ictu; fulget hic turbae capax
immane. tectum-, cuius auratas trabes
variis columnae nobiles maculis ferunt,
post ista vulgo nota, quae populi colunt,
in multa dives spatia discedit domus;
650arcana in imo regio secessu iacet,
alta vetustum valle compescens nemus,
penetrale regni, nulla qua laetos solet
[p. 303] praebere ramos arbor aut ferro coli,
sed taxus et cupressus et nigra ilice
655obscura natat silva, quam supra eminens
despectat alte quercus et vincit nemus.
hinc suspicari regna Tantalidae solent,
hinc petere lassis rebus ac dubiis opem.
affixa inhaerent dona: vocales tubae
victaeque falsis axibus pendent rotae
660fractique currus", spolia Myrtoi maris
et omne gentis facinus; hoc Phrygius loco
fixus tiaras Pelopis, hic praeda hostium
et de triumpho picta barbarico chlamys.
665fons stat sub umbra tristis et nigra piger
haeret palude: talis est dirae Stygis
deformis unda quae facit caelo fidem.
hinc nocte caeca gemere feralis deos
fama est, catenis lucus excussis sonat
670ululantque manes, quicquid - audire est metus
illic videtur: errat antiquis vetus
emissa bustis turba et insultent loco
maiora notis monstra; quin tecta solet
micare silva flamma, et excelsae trabes
675ardent sine igne. saepe latratu nemus
trino remugit, saepe simulacris domus
attonita magnis, nec dies sedat metum:
nox propria luco est et superstitio inferum
in luce media regnat, hinc orantibus
680responsa dantur certa, cum ingenti sono
laxantur adyto fata et inmugit specus
vocem deo solvente. quo postquam furens
[p. 304] intravit Atreus liberos fratris trahens,
ornantur araequis queat digne eloqui?
685post terga iuvenum nobiles religat manus
et maesta vitta capita purpurea ligat;
non tura desunt, non sacer Bacchi liquor
tangensque salsa victimam culter mola.
servatur omnis ordo, ne tantum nefas
690non rite fiat.

Chor.
Quis manum ferro admovet?

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: