previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Nvnt.
Vtinam arcuisset! ne tegat functos humus
750nec solvat ignis! avibus epulandos licet
ferisque triste pabulum saevis trahat
votum est sub hoc quod esse supplicium solet:
pater insepultos spectet! o nullo scelus
credibile in aevo quodque posteritas neget
755erepta vivis exta pectoribus tremunt
spirantque venae corque adhuc pavidum salit;
at ille libras tractat ac fata inspicit
et adhuc calentes viscerum venas notat.
postquam hostiae placuere, securus vacat
760iam fratris epulis: ipse divisum secat
in membra corpus, amputat trunco tenus
umeros patentis et lacertorum. moras,
denudat artus durus atque ossa amputat;
tantum ora servat et datas fidei manus.
765haec veribus' haerent viscera et lentis data
stillant caminis, illa flammatus latex
querente aeno iactat, impositas dapes
transiluit ignis inque trepidantes focos
bis ter regestus et pati iussus moram
770invitus ardet, stridet in veribus iecur;
nec facile dicam, corpora an flammae magis
gemuere. piceos ignis in fumos abit;
et ipse fumus, tristis ac nebula gravis,
non rectus exit seque in excelsum levat:
775ipsos penates nube deformi obsidet.
[p. 307] O Phoebe patiens, fugeris retro licet
medioque ruptum merseris caelo diem.
sero occidisti. lancinat gnatos pater
artusque mandit ore funesto suos;
780nitet fluente madidus unguento comam
gravisque vino; saepe praeclusae cibum
tenuere faucesin malis unum hoc tuis
bonum est, Thyesta, quod mala ignoras tua.
sed et hoc peribit, verterit currus licet
785sibi ipse Titan obvium ducens iter
tenebrisque facinus obruat tetrum novis
nox missa ab ortu tempore alieno gravis,
tamen videndum est. tota patefient mala.

Chorus
Quo terrarum superumque parem,
790cuius ad ortus noctis opacae
decus omne fugit, quo vertis iter
medioque diem perdis Olympo?
cur, Phoebe, tuos rapis aspectus?
nondum serae nuntius horae
795nocturna vocat lumina Vesper;
nondum Hesperiae flexura rotae
iubet emeritos solvere currus;
nondum in noctem vergente die
tertia misit bucina signum:
800stupet ad subitae tempora cenae
nondum fessis bubus arator,
quid te aetherio pepulit cursu?
[p. 308] quae causa tuos
limite certo deiecit equos?
805numquid aperto carcere Ditis
victi temptant bella Gigantes?
numquid Tityos pectore fesso
renovat veteres saucius iras?
num reiecto
latus explicuit monte Typhoeus?
810numquid struitur via Phlegraeos
alta per hostes et Thessalicum
Thressa premitur Pelion Ossa?
solitae mundi periere vices?
nihil occasus, nihil ortus erit?
815stupet Eoos
assueta deo tradere frenos
genetrix primae roscida lucis
perversa sui limina regni;
nescit fessos
tinguere currus nec fumantes
820sudore iubas mergere ponto.
ipse insueto novus hospitio
Sol Auroram videt occiduus,
tenebrasque iubet surgere nondum
nocte parata: non succedunt
825astra nec ullo micat igne polus,
non Luna gravis digerit umbras.
Sed quicquid id est, utinam nox sit!
trepidant, trepidant
pectora magno percussa metu:
830ne fatali cuncta ruina
quassata labent iterumque, deos
hominesque premat deforme chaos,
iterum terras et mare cingens
[p. 309] et vaga picti sidera mundi
835natura tegat.
non aeternae facis exortu
dux astrorum saecula ducens
dabit aestatis brumaeque notas,
non Phoebeis obvia flammis
840dement nocti Luna timores
vincetque sui fratris habenas,
curro brevius limite currens;
ibit in unum
congesta sinum turba deorum,
hic qui sacris pervius astris
845secat obliquo tramite zonas
flectens longos signifer annos,
lapsa videbit sidera labens;
hic qui nondum vere benigno
reddit Zephyro- vela tepenti,
850Aries praeceps ibit in undas,
per quas pavidam vexerat Hellen;
hic qui nitido Taurus cornu
praefert Hyadas, secum Geminos
trahet et curvi bracchia Cancri;
855Leo flammiferis aestibus ardens
iterum e caelo cadet Herculens,
cadet in terras Virgo relictas
iustaeqne cadent pondera Librae
secumque trahent Scorpion acrem;
860et qui nervo tenet Haemonio
pinnata senex spicula Chiron,
rupto perdet spicula nervo;
pigram referens hiemem gelidus
cadet Aegoceros frangetque tuam,
865quisquis es, urnam; tecum excedent
ultima caeli sidera Pisces,
[p. 310] Plostraque numquam perfusa mari
merget condens omnia gurges;
et qui medias dividit Vrsas,
870fluminis instar lubricus Anguis
magnoque minor iuncta Draconi
frigida duro. Cynosura gelu,
custosque sui tardus plaustri
iam non stabilis ruet Arctophylax.
875Nos e tanto visi populo
digni premeret quos everso
cardine mundus?
in nos aetas ultima venit?
o nos dura sorte creatos,
880seu perdidimus solem miseri,
sive expulimus!
abeant questus, discedo, timor:
vitae est avidus quisquis non vult
mundo secum pereunte mori.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: