previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Nvnt.
Est una magna turris e Troia super,
assueta Priamo, cuius e fastigio
1070summisque pinnis arbiter belli sedens
regebat acies, turre in hac blando sinu
fovens nepotem, cum metu versos gravi
Danaos fugaret Hector et ferro et face,
paterna puero bella monstrabat senex
1075haec nota quondam turris et muri decus,
nunc saeva «cautes, undique adfusa dueum
plebisque turba cingitur; totum coit
ratibus relictis vulgus, his collis procul
aciem patenti liberam praebet loco,
1080his alta rupes, cuius in cacumine
erecta summos turba libravit pedes.
hunc pinus, illum laurus, hunc fagus gerit
et tota populo silva suspenso tremit.
extrema montis ille praerupti petit,
1085semusta at ille tecta vel saxum imminens
muri cadentis pressit, atque aliquis (nefas)
tumulo ferus spectator Hectoreo sedet.
per spatia late plena sublimi gradu
incedit Ithacus parvulum dextra trahens
[p. 88] 1090Priami nepotem, nec gradu segni puer
ad alta pergit moenia, ut summa stetit
pro turre, vultus huc et huc acres tulit
intrepidus animo, qualis ingentis ferae
parvus tenerque fetus et nondum potens
1095saevire denteiam tamen tollit minas
morsusque inanes temptat atque animis tumet:
sic ille dextra prensus hostili puer
ferox t superbe, moverat vulgum ac duces
ipsumque Vlixen. non fiet e turba omnium
1100qui fletur; ac, dum verba fatidici et preces :
concipit Vlixes vatis et saevos ciet
ad sacra superos, sponte desiluit sua
in media Priami regna.— ...

Andr.
Quis Colchus hoc, quis sedis incertae Scytha
1105commisit, aut quae Caspium tangens mare
gens iuris expers ausa? non Busiridis
puerilis aras sanguis aspersit feri,
nec parva gregibus membra Diomedes suis
epulanda posuit, quis tuos artus leget
1110tumuloque tradet?

Nvnt.
Quos enim praeceps locus
reliquit artus? ossa disiecta et gravi
elisa casu; signa clari corporis,
et ora et illas nobiles patris notas,
confudit imam pondus ad terram datum;
1115soluta cervix silicis impulsu, caput,
raptum cerebro penitus expressoiacet
deforme corpus,

Andr.
Sic quoque est similis patri.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: