previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[p. 56]

Chor.
Accipe, rector Phrygiae, planctus,
accipe fletus, bis capte senex,
nil Troia semel te rege tulit,
135bis pulsari Dardana Graio
moenia ferro
bisque pharetras passa Herculeas.
post elatos
Hecubae partus regumque gregem
postrema pater funera cludis
140magnoque Iovi victima caesus
Sigea, premis litora truncus.

Hec.
Alio lacrimas flectite vestras:
non est Priami miseranda mei
mors, Iliades.
145felix Priamus dicite cunctae:
liber manes vadit ad imos,
nec feret umquam victa Graium
cervice iugum;
non ille duos videt Atridas
nec fallacem cernit Vlixen;
150non Argolici praeda triumphi
subiecta feret colla tropaeis;
non adsuetas ad sceptra manus
posterga dabit
currusque sequens Agamemnonios
155aurea dextra vincula gestans
latis fiet pompa Mycenis.

Chor.
Felix Priamus dicimus omnes:
secum excedens sua regna tulit;
nunc Elysii nemoris tutis
160errat in umbris interque pias
[p. 57] felix animas Hectora quaerit.
felix Priamus,
felix quisquis bello moriens
omnia secum consumpta tulit.

Talthybius Chorus
O longa Danais semper in portu mora,
165seu petere bellum, petere seu patriam volunt.

Chor.
Quae causa ratibus faciat et Danais moram,
effare, reduces quis deus claudat vias.

Tal.
Pavet animus, artus horridus quassat tremor,
maiora veris monstra (vix capiunt fidem)
170vidi ipse, vidi. summa iam Titan iuga
stringebat ortu, vicerat noctem dies,
cum subito caeco terra mugitu fremens
concussa totos traxit ex imo sinus;
movere silvae capita et excelsum nemus
fragore vasto tonuit et lucus sacer:
175Idaea ruptis saxa ceciderunt iugis.
nec terra solum tremuit: et pontus suum
adesse Achillen sensit ac stravit vada.
tum scissa vallis aperit immensos specus
et hiatus Erebi pervium ad superos iter
180tellure fracta praebet ac tumulum levat.
emicuit ingens umbra Thessalici ducis,
Threicia qualis arma proludens tuis
iam, Troia, fatis stravit aut Neptunium
cana nitentem perculit iuvenem coma,
185aut cum inter acies Marte violento furens
corporibus amnes clusit et quaerens iter
tardus cruento Xanthus erravit vado,
[p. 58] aut cum superbo victor in curru stetit
egitque habenas Hectorem et Troiam trahens.
190implevit omne litus irati sonus:
cite, ite inertes, manibus meis debitos
auferte honores, solvite ingratas rates
per nostra ituri maria, non parvo luit
iras Achillis Graecia et magno luet:
195desponsa nostris cineribus Polyxene
Pyrrhi manu mactetur et tumulum riget.'
haec fatus alta nocte demersit diem
repetensque Ditem rursus ingentem specum
coeunte terra iunxit, immoti iacent
200tranquilla pelagi, ventus abiecit minas
placidumque fluctu murmurat leni mare,
Tritonum ab alto cecinit hymenaeum chorus.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: