previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Andr.
Grave pondus illum magna nobilitas premit;
quis te locus, quae regio seducta, invia
tuto reponet? quis feret trepidis opem?
500quis proteget? qui semper, etiam nunc tuos,
Hector, tuere: coniugis furtum piae
serva et fideli cinere victurum excipe,
succede tumulo, natequid retro fugis?
turpisne latebras spernis? agnosco indolem:
505pudet timere, spiritus magnos fuga
animosque veteres, sume quos casus dedit,
en intuere, turba quae simus super:
tumulus, puer, captiva: cedendum est malis,
sanctas parentis conditi sedes age
510aude subire, fata si miseros iuvant,
habes salutem; fata si vitam negant,
habes sepulchrum.

Sen.
Claustra commissum tegunt;
quem ne tuus producat in medium timor,
procul hinc recede teque diversam amove.

Andr.
515Levius solet timere, qui propius timet;
sed, si placet, referamus hinc alio pedem.

Sen.
Cohibe parumper ora questusque opprime:
gressus nefandos dux Cephallanum admovet.

Andr.
Dehisce tellus tuque, coniunx, ultimo
520specu revulsam scinde tellurem et Stygis
[p. 69] sinu profundo conde depositum meum.
adest Vlixes, et quidem dubio gradu
vultuque: nectit pectore astus callido.

Ulixes Andromacha
Durae minister sortis hoc primum peto.
525ut, ore quamvis verba dicantur meo,
non esse credas nostra: Graiorum omnium
procerumque vox est, petere quos seras domos
Hectorea suboles prohibet: hanc fata expetunt.
sollicita Danaos pacis incertae fides
530semper tenebit, semper a tergo timor
respicere coget arma nec poni sinet,
dum Phrygibus animos natus eversis dabit,
Andromacha, † vester, augur haec Calchas canit;
et, si taceret augur haec Calchas, tamen
535dicebat Hector, cuius et stirpem horreo.
generosa in ortus semina exsurgunt suos:
sic ille magni parvus armenti comes
primisque nondum cornibus findens cutem
cervice subito celsus et fronte arduus
540gregem paternum ducit ac pecori imperat;
quae tenera caeso virga de trunco stetit,
par ipsa matri tempore exiguo subit
umbrasque terris reddit et caelo nemus;
sic male relictus igne de magno cinis
545vires resumit. est quidem iniustus dolor
rerum aestimator: si tamen tecum exigas,
veniam dabis, quod bella post hiemes decem
totidemque messes iam senex miles timet
aliasque clades rursus ac numquam bene
[p. 70] 550Troiam iacentem, magna res Danaos movet,
futurus Hector: libera Graios metu.
haec una naves causa deductas tenet,
hac classis haeret, neve crudelem putes,
quod sorte iussus Hectoris natum petam:
555petissem Oresten. patere quod victor tulit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: