previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

15. Trichonem equitem Romanum memoria nostra, quia filium suum flagellis occiderat, populus graphiis in foro confodit ; vix illum Augusti Caesaris auctoritas infestis tam patrum quam filiorum manibus eripuit. [2] Tarium, qui filium deprensum in parricidii consilio damnavit causa cognita, nemo non suspexit, quod contentus exilio et exilio delicato Massiliae parricidam continuit et annua illi praestitit, quanta praestare integro solebat ; haec liberalitas effecit, ut, in qua civitate numquam deest patronus peioribus, nemo dubitaret, quin reus merito damnatus esset, quem is pater damnare potuisset, qui odisse non poterat. [3] Hoc ipso exemplo dabo, quem compares bono patri, bonum principem. Cogniturus de filio Tarius advocavit in consilium Caesarem Augustum ; venit in privatos penates, adsedit, pars alieni consilii fuit, non dixit : " Immo in meam domum veniat " ; quod si factum esset, Caesaris futura erat cognitio, non patris. [4] Audita causa excussisque omnibus, et his, quae adulescens pro se dixerat, et his, quibus argue- [p. 402] batur, petit, ut sententiam suam quisque scriberet, ne ea omnium fieret, quae Caesaris fuisset ; deinde, priusquam aperirentur codicilli, iuravit se Tarii, hominis locupletis, hereditatem non aditurum. [5] Dicet aliquis : " Pusillo animo timuit, ne videretur locum spei suae aperire velle filii damnatione." Ego contra sentio ; quilibet nostrum debuisset adversus opiniones malignas satis fiduciae habere in bona conscientia, principes multa debent etiam famae dare. Iuravit se non aditurum hereditatem. [6] Tarius quidem eodem die et alterum heredem perdidit, sed Caesar libertatem sententiae suae redemit ; et postquam approbavit gratuitam esse severitatem suam, quod principi semper curandum est, dixit relegandum, quo patri videretur. [7] Non culleum, non serpentes, non carcerem decrevit memor, non de quo censeret, sed cui in consilio esset; mollissimo genere poenae contentum esse debere patrem dixit in filio adulescentulo impulse in id scelus, in quo se, quod proximum erat ab innocentia, timide gessisset ; debere illum ab urbe et a parentis oculis submoveri.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: